Latin
128
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 128
Unproofread scanNot analysed yet
3 sunt in defuncti laudem: ad cuiusque carminis finem, mulieres moestissime vocem extollunt, ca pillos euellunt, multisque cum lachrimis pectus ac genas ita percuriunt, vt sanguine faciem coope nant, durantque huiusmodi superstitiones per semptem continuos dies. Deinde quadraginta interpositis diebus, luctu eundem (verùm per triduum duntaxat) reperunt, estque hic inter plebeios tantu modus obseruatus, nobiles aliquanto modestius se gerunt: omnes quotquot sunt amici accedunt, moestam solantur viduam, variosque eò mittunt cibos: non enim in domo fu nebri culinam curare, nisi post euectum cadauer licet. Mulieres nunquam funus comitantur, tam ersi maritus, aut pater, vel frater; in sepulchrum deferantur. Quibus autem modis cadauer abluant sepeliantque, quibus in sepeliendo superstitionibus vti consueuerunt, eodem libello scripta reperies quem supra nominauimus. ¶Columbaria. Viti reperiuntur in hac vrbe qui colum bis alendis maximum sumunt volupta tem, quarum hic omnium colorum ma xima reperitur copia. Eas in domuum summitate caueis quibusdam inclusas habent, quas bis in singulos dies aperiunt, mane &circa vesperam, magnam ex volatu oblectationem capientes, nam quae volando alias superant, pro optimis habentur, Euenit non rarò, vt columbae vicinorum inter se misceantur, quam ob causam qui eas alunt se mutuis pugnis afficere videas. Habent &nonnulli reticulum quoddam summitati cannarum oblongarum affixum, quo in domus tecto latitantes, praeteruolantes vicini columbas captare solent. Inter carbonarios septem aut octo tantum officinas inuenias, quae columbas venales habent.