Latin
129
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 129
Unproofread scanNot analysed yet
4 Ludendi apud Fessanos modus. Nter ciues Fessanos latrunculorum ludus est vsitatissimus, &antiquissimus. Reperiuntur &alia quaedam ludorum genera, verùm rudiavulgoque tantummodo nota. Quibusdam anni temporibus pueri vnius vici in alterius regionis pueros fustibus agere solent, idque interdum tanto cum animi feruore, vt ad arma recurrentes etiam aduersarios interficiant, idque diebus praesertim festiuis, quibus mutuo extra vrbis moenia? se prouocare consueuerunt. Postquam totum ferè diem acriter pugnando transegerunt, circa vespe rum saxis volatilibus res agitur: tandem accedentibus vrbis satellitibus, nonnulli captiui adducuntur, ac publicè pentotam vrbem fustigantur. Accidit interdum vt iuuenes armis instructi no ctu ciuitatem exeant, ac per agros &hortos discur rant: quòd si alterius factionis iuuenes obuios re periant, dici non potest quàm cruentum inter se ineant praelium: etsi saepenumero atrociter in il los animaduertatur. q Poëtae Afri On desunt Fessae poëto famosissimi, qui lingua vulgari diuersa pangunt carmina. Horum nonnulli amores suos erga amicam, nonnulli erga puellos, omni pudore postposito carmine exponunt. Singulis annis quaedam solent condere in Mahumetes laudem carmina, procipuè autem ipso Mahumetis natali: tum enim summo manè in eum confluunt locum vbi con sulum praefectus suam habet mansionem, cuius sedile conscendunt, atque inde sigillatim suam quisque magna vulgi frequentia recitat cantionem: quam qui elegantius &accommodatius dictauerit, eo anno poëtarum princeps acclamatur. Verùm quo tempore incolumis adhuc Marinorum regum erat familia, qui tum regno potiebatur, in regiam suam vocabat quotquot in vrbe erat, doctos &literatos: quos magnificè excipiens rubebat vt se pręsente è loco eminentiori suum quisque ordine in Mahumetis laudem recitaret carmen: qui verò omnium suffragiis optimè dixerat, à rege equo pręstantissimo, serua, cen tum aureis, necnon vestes, qua tum Rex indutus erat, donabatur: caeteris omnibus quinquaginta enumerabantur aurei, adeò vt nullus nisi regis expertus munificentiam inde discederet. verùm centum &triginta elapsi sunt anni, ex quò haec omnia paulatim decrescente Fessanorum imperio, in dissuetudinem abiere. ¶Ludorum literariorum descriptio. Verorum apud Fessanos literas addiscere volentium, ducentae ferè munerantur scho lae, quarum quaelibet formam aulae habet amplissimae. Circumcirca visuntur certi gradus, quibus pueri ceu sed ilibus vtuntur. Ludi magister legere ac scribere docet non ex libro verùm è ta bula quadam maxima.