Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 13
Unproofread scanNot analysed yet
Illi per Tegorarin desertum discurrunt, sub Telensini Rege stipelidiantur, maximè &viribus &diuitiis pollent, &si in quenquam mouenda sunt arma, mox illis sex millia equitum in promptu est. Hurua fines tantùm Mustuganim sibi occupant, Hi syluestres sunt, furtis atque rapinis sese dedunt, nec admodum illis ad arma animus est. Nunquam à deserto discedunt, nullus enim illis locus, nullae prorsus mansiones, nec sti pendium vllum à Barbaris datur: equites habent plus minus duo millia. Hucbani Melianae regioni confines sunt, hi nonnihil stipendij merent à Rege Tenetis, rudes sunt, agrestes, atque vt semel dicam, omnis humanitatis alienissimi: equites il lis numero circiter mille &quingentos esse volunt. Habrum eam regionem occupant quae est inter Orania &Mustuganim, hi agriculturam exercent, Regi Telensini annuum censum exoluunt, vixque centesimus illis eques reperiri potest. Muslimi ea Massiliae deserta incolunt, quae ad Bugiae regnum extenduntur. Sunt &hi furtis tantùm &rapinis apti, tributa accipiunt tum à Mussimis, tum etiam ab aliis sibi regionibus vicinis.