Latin
LIBER PRIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 14
Unproofread scanNot analysed yet
Richi ea Libyae deserta inhabitant quę Con stantinis confinia sunt, Amplissimam habent in Numidia ditionem, suntque sex iam in partes diuisi. Gens ea &nobilissima &rei militari aptissima, stipendia meret sub Tuneti Rege, equitum illis numerus quinque millium. Suaidi id desertum habent quod ad Tenetis regnum extenditur. Latum admodum his patet imperium, à Telensini Rege stipendia accipiunt, miraque illis cùm in bello tum in omni vitae genere animi dexteritas. Asgegi non vno loco habitant: horum enim pars quaedam Garitum inhabitat, inter eum populum eui Hemram nomen est: reliqui verò, eam