Latin
14.1 to 14.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 14.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Duccalae partem habent, quae Azasi vicina est. El cheritae id Helini solum habent, quod in Saidimae planicie situm est, sibique Heha populum tributarium habent. Rude admodum atque incultum hominum genus. Enedri in Heae planicie sedes occupant: perficit autem Hea numerum ferè quatuor millium equitum: atqui exigua illis in armis praestantia. Garsae diuersas habent mansiones, nullus illis neque Rex neque Dux est. Caeteris populis &praesertim Mannebbae &Hemiam com miscentur. Deuehunt illi è Segelmesa dactylos ad regnum Fessae, indeque rursum ea conuehunt, quae Segelmesae necessaria videntur. ¶Mabchil populus. Vche populus qui à Mastaro originem duxisse creditur, id desertum sibi habet quod Dedeti atque Farcalae proximum adiacet Exiguas admodum habent ditiones, quare nec diuites habentur, sunt tamen bellis gerendis aptis simi, cursuque velocissimi, adeò vt turpissimum illis habeatur, si quis pedes à duobus equitibus superetur. Neque inter hos vix quenquam repe rias, qui non cursu quemlibet etiam equum quantumuis velocem anteuertat, sit quanuis longum peragendum iter. Equites habent circiter quingentos, pedites verò militiae aptissimos octo mil lia. Selimi ad Darae fluuium sibi mansiones delegerunt, discurrunt &hi per deserta, multas habent diuitias, singulis quoque annis merces ad Tombuti regnum deuenunt, atque illis Tombuti Rex maxime fauere creditur. Est his in Derha multum sanè ditionis, copiosusque camelorum numerus: tum si quis belli tumultus exoriri videatur, mox illis tria millia equitu in promptu reperiuntur. Elhasimi id Oceani littus incolunt, quod Messae adiacet. Equites armatos numerant plus minus quingentos. gens est bello planè rudis atque ignara. Eorum pars quaedam Asgaram inhabitat: quos Messa habet, liberi habentur, sed qui in Asgar morantur, Regi Fessae subijciuntur. Chinanitae inter eos moram trahunt, quos antea Elchalutas diximus, suntque &hi Regi Fessae subditi. Bello plurimum valent, numerantque circa bis mille equitum.