Latin
142
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 142
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in Occidente regnarunt Zeneti, sic Lontuni, &Concionatores, deinde Marinorum quoque familia. Lontunos tamen dicunt Occidentalib. regionibus auxilium tulisse, vt miseros ab haereticorum assererent iniuria, qua in re se amicos, non hostes declarauerunt: postea exorta est tyrannis. Habes igitur ra tionem, quare non haereditario iure, neque populi aut maiorum electione, nunc assumunt imperium. Solet autem princeps, vbi se morti addictum videt, ad se omnes magnates &nobiles conuocare, atque iuramento astringere, vt vel silium, vel fratrem, aut alium quemuis cui magis fauet, in regnum succedere sinant. Verùm illi post principis mortem nihil iusiurandum curantes, alium quemuis pro arbitrio eligunt. Est hęc ferè Fessae Regis electio, qui simulatque Rex est proclamatus, mox ex maioribus suis quendam sibi consiliarium primarium eligit, atque huic tertiam totius regni prouentuum partem legat. Deinde dibzy G Goog inde &alium assumit, qui simul Regi sit à secretis, à thesauris, atque ab oeconomia.