Latin
143
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 143
Unproofread scanNot analysed yet
Postea quoque magister equitum creatur, qui in principis custo diam sunt admissi, hi ferè semper cum equis in campis degunt. Postremo cuilibet ciuitati nouum creat rectorem, ad quem eiusdem loci prouentus omnes redeunt, ea tamen lege, vt quoties bellum aliquod ingruere videtur, suo Regi aliquot praestet equites. tandem &illis quoque qui montes inhabitant suos constituit duces, quemadmodum &Arabibus suo imperio subiectis. Variè vbique pro loci consuetudine iustitiam admini strant rectores vrbium. Reperias &nonnullos qui à Rege ad id muneris creati sunt, vt omnes totius regionis prouentus recipiant, summaque cum fide adhibitis calculis, ad Regem perferant. Eliguntur &quidam quos illi custodes appellant, atque horum cuilibet castellum aliquod aut pagum legat, vnde tantum sibi prouentuum col ligat, vt &se alat, ®em, vbi opus est, in castris comitetur. Alit &Fessae Rex armaturae leuioris equites, quibus tantisper dum regem in exercitu comitantur victus ex aula adportatur: pacis autem tempore, frumentum, butyrum, carnesque salsas pro anno integro administrat, rarò autem pecunias à Rege percipiunt. Semel in anno vestiuntur, neque equorum domi aut foris curam habent, Rex enim quicquid opus habent persol uit. Qui equos curant Christiani sunt, omnes ex captiuis mancipia facti, qui cathenis grossisque compedibus vincti incedunt. Quòd si cum exercitu aliquo proficiscendum sit, camelis rehuntur. Est &alius qui camelorum tantùm curam gerit, hic pastoribus pascua adsignat, camposque inter illos diuidit, &quantum camelorum Regi satis esse nouit, prouidet. Sunt autem cuique camelario duo cameli, quos sarcinis Regiis deferendis iuxta praefecti institutum onerant. Habet quoque Rex Occonomum, qui ex officio annonam tum Regi, tum castris suppeditat, conseruat, &distribuit. Huic sunt decem aut duodecim tentoria, in quibus annonam reponit, &camelos mutans assiduè recentem conuehi iubet ne exercitur alimonia vnquam desit: huic subsunt ministri culinarij. Est praeterea stabulorum praefectus, qui equorum, mulorum, &camelorum regis curam habet, cui de rebus necessariis ab Oeco nomo prouidetur. Est &alius qui frumento praeficitur, cuius partes sunt, ordeum, &bestiarum pabulum curare: hic suos scribas atque notarios habet, qui expensum sedulò notant, de omnibus enim ad summum Occonomum ratio deferenda est. Habet insuper &ducem quendam, cui quinquaginta parent equites, quos omnes veredarios dixeris, qui nomine Regis negotia illis à Secretario commissa exequuntur. Habet &alium quendam magni nominis ducem, tanquam regiae custodiae praefectum, qui Regis nomine iustitiae administros vrgere potest vt ius dicant, sententiasque latas exequantur. Huius tanta est autoritas, vt vel maximi nominis nobiles interdum in carcerem coniicere, ac seuerius animaduertere in eos ex Regis praecepto liceat. Est et Regi fidis simus Cancellarius, penes quem regium est sigildibzy G Goog gillum, hic regias literas &scribit &sigillo munit. Innumeros habet à pedibus, quorum praefectus pro arbitrio quos lubet acceptat vel dimittit, salariumque inter suos pro cuiusuis dexteritate distribuit. Quòd si Regem tribunali interesse contingat, hic perpetuo Regi adest, ac supremi cubicularij officium ferè exequitur.