Latin
145.1 to 145.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Habet &Rex quendam ceremoniarum praefectum, qui Re gi ad pedes in Senatu assidet, omnesque pro digni tatis ratione &sedere &sigillatim loqui iubet. Quę in Regis familiam admittuntur ancillae, omnes sunt fusci coloris, quemadmodum &pedisse quae, quanquam vxorem semper colore candidam habeat. Reperias &in huius aula captiuas Christianas quae vel Hispanae, vel Lusitanae sunt, omnesque per quosdam accuratissimè obseruantur eunuchos, qui &ipsi mancipia sunt. Habet sane Fesse Rex latam admodum ditionem, caeterum exiguus prouentus vix trecentorum milium aureorum summam attingit, quorum ne quinta quidem pars Regi cedit: nam reliquum in varias secari par tes antea diximus. His adde quòd reddituum ma xima pars, frumento, pecudibus, oleo, atque hutyro persoluitur, atque hoc minus pecuniarum adfert. Quibusdam locis pro iugero quolibet au reum cum quarta parte numerant, alibi tantundem quaelibet persoluit familia. Aliae quoque reperiuntur regiones, in quibus qui annum decimumquintum excesserit, tantum quoque auri adferre cogitur. Neque alia in re grauatur populus in maximo hoc oppido, quàm in censu persoluendo. Illud quoque hoc loco notandum, quòd Mahumetanis (sacerdotibus exceptis) non licet maiores habere prouentus, quàm quos illis Mahumetem concessisse legitur, hoc est, vt qui centu aureos praesenti possidet pecunia, duorum cum dimidio censum annuum persoluat. Qui ex agro decem frumenti mensuras colligit, decimam adferre pro tributo tenetur. Statuit autem haec tri buta ad Pontificem deferri, qui quod Principi abundare nouit, in publicam confert vtilitatem: ex eo nanque egeni, aegroti, viduaeque fouentur, bellaque aduersus hostes sustinentur: verùm ex quo Pontifices defecere, principes (vt ante diximus) tyrannidem exercuerunt: non enim illis abunde fuit hos prouentus omnino vsurpasse, ac pro eorum libidine expendisse, verùm maiora etiam à populo exegerunt tributa, adeò vt omnes ferè Africae coloni tam sint exactionibus quotidianis grauati, vt vix illis supersit, quo vestes aliaque vitae necessaria sibi comparent: cuius rei causa nullus fere est inter doctos ac probos homines, qui cum aulicis aliquam quęrat consuetudinem, nec eadem mensa dignetur, neque munera quantumuis pretiosa ab illis recipere velit: quicquid illis diuitiarum est, ex furto atque rapinis collectum aestimates.