Latin
144
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 144
Unproofread scanNot analysed yet
Est &alius qui sarcinis &impedimentis praeest, quique tentoria huc atque illuc deferenda curat, in quibus armaturae leuioris regij equites hospitantur, quorum tentoria mulis deferuntur, militum verò camelis. Est quoque signiferorum turma, qui iter faciendo signa militaria complicata gestant: verùm qui exercitum praecedit, vexillum fert explicatum maximaeque altitudinis. Signiferi porrò quotquot sunt, exactissimè vias omnes, fluuiorum vada, ac syluarum transitus norunt, quare &exercitum ferè ducunt. Tympanistae, quorum magna in regiis castris visitur frequentia, tympana aenea ad magnitudinem ingentis cacabi com posita pulsant, quorum pars inferior stricta, superior lata pelleque cooperta est. Hi porrò equo insident, habentque ex altero equi latere semper aliquod perpendiculum eius ferè cum tympano grauissimo ponderis. Illis velocissimi parantur equi, quòd maximo habeant dedecore, tympanum aliquod amittere. Fit autem tantus tamque horribilis tympanorum strepitus, vt non à longe audiantur tantum, verùm &hominib. &equis maximum incutiant terrorem, quae non nisi taurino membro pulsare solent. Tibicines regiis non aluntur stipendiis, quòd ciuitates propriis impensis certum numerum ad praelium mittere cogantur: qui quemadmodum se in praelio gesserunt, ita &in mensa à Rege excipiuntur.