Latin
147.1 to 147.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 147.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non latum admodum illi circumiacet territorium, eò quòd domibus ruina collapsis, inco lis vacuum, moenibus saltem ac fano relictis permanserit. Quod superest agrorum, summo Fessa norum templo cessit. In hoc castro aestates quatuor peregi, quòd ei loco ab hominum strepitu semoto ac studiis accommodo aër sit saluberrimus: praeterquam quòd pater hunc agrum plurimis annis à Templi custode conduxerit. q Zauia. Ania exiguum oppidum, à Iosepho secundo Marinorum renge exstructum, à Fessa plus minus quatuordecim distat miliaribus. In hoc Iosephus insigne condidit Xeno dochium, statuitque vt in hoc oppido sepeliretur. verum non permittente fortuna, in obsidione The lensina interfectus est. Zauia ab hoc tempore collapsa &habitatoribus nuda remansit, in qua ho die tantùm videtur Xenodochium. Huius loci redditus maximo apud Fessanos templo donati sunt, ager autem à quibusdam Arabibus Fessae regionem incolentibus excultus est. ¶Chaulanum castrum. Haulan antiquum castrum, octo miliarium distantia à Fessa Meridiem versus, in ripa fluminis Sebu exstructum est. Non procul ab hoc scaturiginem aquę calidissimę reperias, cui Abulhesen quartus Marinorum rex egregium addidit ędificium. Ad hoc balneum se Fessae nobiles semel in Anno Aprili ferè mense conferre solent, perque dies quatuor aut quinque manere. Nullam in hoc castro reperias eiuilitatem: incolae vilissimę sunt conditionis, mirumque in modum auari. ¶Mons Zelag. Vmit hic mons ex Oriente initium à flumine Sebu, extenditur Occidentem versus ad quatuordecim ferè passuum milia, eiusque summitas, quae Septentrione respicit, à Fessa septem abest miliaribus. Omnis ea facies quae Me ndiem respicit, incolis est nuda: verùm ea pars quae Septentrioni exposita est, feracissima, infinitis propemodum pagis atque castris exornata. Ager ferè omnis vitibus excultus est, quarum vuis suauiores me gustasse non memini, quod &de oliuis, reliquisque fructibus dici potest qui hic, proueniunt. Huius incolę cùm sint ditissimi, ferè omnes in ciuitate Fessana aliquam possident domum. Fessani verò nobiles maiori ex parte vi tes isthic possident.