Latin
147.5 to 147.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 147.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad huius radices qua in Septentrionum itur, agros reperias omnibus frugum generibus atque fructibus feracissimos. Irrigatur enim omnis ea planicies Meridiem versus flumi ne Sebu: tum &hortorum cultores rotis versatilibus summo artificio fabricatis, aquam è flumine exhauriunt qua hortos irrigant. Numerantur autem in hac planiciae ducenta ferè iugera, quotum redditus illi concessi sunt, qui Fessę Regi est, à ceremoniis, verùm non vltra quingentos inde colligit aureos, quorum decimae ad Regem spectant, quae circiter tria milia frumenti modiorum producunt. ¶Zaronius mont. HaAbet hic mons à planicie Esais quae à Fes sa decem distat miliarib initium, extenditur Occidentem versus ad triginta, pa tetque in latum ad decem ferè passuum milia. Perpetua in hoc monte sylua, vastissimumque desertum, oliuis alioqui feracissimum. Quinquaginta in hoc monte cùm mapalia tum castra reperias, incolae ditissimi, est enim medius inter duas vrbes opulentissimas, nam ex Oriente Fessam, ex Occi dente verò Mecnasem habet. Huius loci foeminę telam ad regionis modum texunt, multis se ornant annulis, armillisque argenteis.