Latin
163
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 163
Unproofread scanNot analysed yet
Rara hic armenta, bona autem caprarum, asinorum atque simiarum multitudo in iis montibus reperitur: oppida rarissima: castra atque pagi cum plura, domos exstruunt vilissimas absque vllo ta bulato, equilibus Europae non adeò dissimiles, quibus tectum stramineum superadditur, aut ex arborum corticibus confectum. Omnes huius re gionis Incolae noduin Gurgulionis eminentissimum habent, moribus autem inculti sunt atELI que rudissimi. Terga. xiguum hoc oppidulum à Gothis (ut nonnulli volunt) in littore Mediterrant exstructum distant à freto Herculeo miliaribus plus minus octu aginta familias numerat circa quingentas, qui vrbem cingit murus nullius ferè momenti est. Incolae propeniodum omnes pisca tores sunt, incredilutem piscantur piscium conpiam, salsosque per centum ferè miliana euehunt Meridiem versus. Frequentissimum olim fuit oppidum, sed ab eo tempore quo Lusitani regionem allam ingressi sunt, coepit nurum in modum decrescere. non procul ab hoc oppido rigida atque frigidissima reperiuntur nemora. Habitatores etsi valentissimi, agrestissimi tamen sunt, rudissiui atque ab omni humanitate alienissimi. EoFBedis. Ntiquissimum est oppidum in littore maris Mediterranei exstructum, ab Hispanis Velles de Gumera appellatum fuit, familias numerat plus minus sexcentas. Non desunt Historiographi qui ab Africanis, alij à Gothis aedificatum fuisse scribant, quomodocunque se res habeat, adhuc incertum est. Inter duos visendae altitudinis montes situm est: non procul vallis est amplissima, in qua aqua pluuialis amnem format. Est autem huius oppidi medio forum quoddam, in quo frequentissimae sunt officinae. visitur &hic templum augustum: magna hic est aquae potabilis caritas, omnibus enim ad vnum eundemque puteum confugiendum est, qui in suburbio iuxta sepulcrum cuiusdam est, qui quon dam apud illos maximi fuit nominis. verùm non vsqueadeo tutum est noctu illinc aquam petere: est enim in ea magna sanguisugarum copia. Ciues in duas diuisi sunt partes: horum enim non nulli piscatores, alij piratae sunt, qui Christianis non paruam quotidie adferunt molestiam: maxima reperitur in montib. illis arborum abundantia, quę nauibus atque triremib. fabricandis aptissimae sunt: &qui montes incolunt, nihil aliud ferè operis exercent, quàm quòd ligna huc atque illuc conuehunt: minimum apud illos frumenti prouenit, quare panem ferè hordeaceum conficiunt: vescuntur autem obsonij loco pisciculis quibusdam (sardelli itali vocant) aliisque id generis piscibus: est enim tanta illis piscium copia, vt vnus retia extrahendo non sufficiat, quare qui piscatores ea in re iuuare volunt, pro officio piscatoribus exhibito bonam piscium copiam recipiunt, quin &obuiis quoque multum piscium dono dare solent.