Latin
164
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 164
Unproofread scanNot analysed yet
pisces autem salsos ad vicinas mittere solent regiones. Est longa in hoc oppido Iudaeis platea, in qua &oenopolas nonnullos reperies: vinum aute ceu nectar quoddam bibunt. Solent &vesperi vinum in scaphas secum conferre, atque sic bibendo atque cantando per flumen spatiari. Est in hoc oppido elegantissimum quoddam castrum, verùm non admodum munitum, in quo se oppidi prefectus continere solet: non procul hinc palacium est regium, cui ad iunctus est hortus amoenissimus. ad maris ripa nauale quoddam est, vbi triremes aliaeque naues praefecti sumptibus fabricantur, quibus illi Christianos maximis solent afficere incommodis: propterea quòd Hispaniarum Rex Ferdinandus insulam quandam armis sibi occupauit, quae huic ciuitati ad vnum miliare ex opposito sita est, in qua propugnaculum quoddam in scopulo exstru ctum bombardis atque militibus muniuit, ita vt nec templa iam dicti oppidi tuta erant, nec etiam homines, qui per plateas incedebant, quin maxi ma illorum pars quotidie bombardarum ictibus interficeretur: hinc factum est quòd vrbis praefectus auxilium à Rege Fessę petiuit, qui ingentem contra Christianos misit exercitum, verùm Fessani infoelici omine dimicauerunt, partim enim capti, partim interfecti sunt: perpauci qui fuga suę consuluerant saluti, saucij Fessam redierunt. Seruarunt igitur Christiani hanc insulam duos ferè annos: deinde cuiusdam Hispani perfidia, qui insulae praefectum propter sibi ademptam vxorem interfecerat, in Maurorum redacta tuit deditionem, Christiani omnes trucidati: illorum nemo à cede exceptus, pręter proditorem Hispanu, qui propter egregium hoc facinus magna accepit à Bedis praefecto atque a Rege Fesse praemia. Huius rei lustoriam cum Neapoli essem, fortè à quodam audiui, qui his omnibus interfuerat, dicebatque hęc acta fuisse anno à Christo nato millesimo quingentesimo vigesimo. Nunc autem insula haec accuratissimè à militibus Fessanis seruatur: nullum enim propinquiorem portum in Mediterraneo Fessa habet, quanquam centum &viginti distet miliaria. Solent Venetorum triremes hac insulam quotannis aut alternis annis inuisere, atque cum illius loci incolis mercium permutationem facere, aut interdum quoque prae senti vendere pecunia: deinde merces ex hac insula collectas Tunetu, Venetias, ad Alexandriam aut etiam ad Barutum deuehunt. ¶lelles. Ngustum est oppidum in littore Mediter ranei exstructum, distat à Bede sex ferè pas suum millia: portus est frequentissimus, in quo naues se recipere atque à maris sęuitia tutas seruare solent: non procul ab hoc oppido frequen tes sunt montes, vastaeque solitudiues pinis copiosissimae: nostro hoc saeculo remansit incolis vacuum, idque propter piratas quosdam Hispanos, nisi fortassè aliquot adhuc reperiantur pisca torum casulae, qui perpetuò sibi ab Hispanorum latrociniis timentes sedulo semper obseruant, num naues aliquas aduentare videant, quibus conspectis, mox ad vicinos montes confugientes, magnam inde armatorum secum adducunt copiam, qui aduentanti Hispanorum aut Lusitanorum classi facilè resistere possint.