Latin
165
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 165
Unproofread scanNot analysed yet
†Tegassa. Requentissimum hoc quamuis angustum oppidulum, in ripa fluminis cuiusdam ex structum, distat à mari Mediterraneo duo ferè passuum milia. Familias numerat propemo dum quingentas, aedificia hic rudissimo modo fa bricata: incolę omnes aut piscatores sunt aut nau tae, qui inde victum in alias transferunt ciuitates. cùm enim hîc perpetui sint montes atque nemo ra, nihil omnino frugum prouenire potest. Repe rias tamen aliquot vineas atque arbores maximè fructiferas, alioqui omnibus modis misera censetur haec Regio. Incolae pani hordeaceo nihil habent quod addant, praeter pisciculos atque caepe. Ego huius Regionis fetorem ex piscium multitudine contractu, per vnum diem tolerare vix potui, qui fetor miserè totam eam infectat prouinciam. ¶Gebha. Ebha oppidulum muris vndique cinctum minutissimis, ab Africanis ad littus maris Mediterranei exstructum est. Distat à Bede miliaribus plus viginti &quatuor. Nunc incolas habet nunc verò non, idque pro illius Regionis ratione: omnis qui huic vicinus est ager, rudis est, fontibus atque nemoribus plenus. Reperias &hîc aliquot vineas, aliosque fructus, vix autem aedificium quod alicuius sit momenti. ¶Mesemme. Esemme spatiosum oppidum Maritimum, in monte qui Saretae Regioni con finis est exstructum, sub hoc oppido la tissima est planicies, cuius longitudo Meridiem versus viginti octo, latitudo autem decem ferè est miliariorum, per cuius medium praeterfluit flumen Noccore, qui Errifam Regionem à Gareta dirimit. Hanc terram incolunt quidam Arabes, qui agricultura sese exercent, satis bonam inde colli gentes frugum copiam, quare Bedis Principi circiter quinque millia frumenti mensuras soluere coguntur. Habuit olim haec ciuitas incolas quamplurimos, fuitque illius Regionis sedes Regia, frequentissimis tamen semper vexata incomodis. Primò enim omnino propemodum deleta à pontifice Cairaoan: qui quoniam solitum censum recusauerant, incendio hanc prorsus deleuit, loci praefectus capite truncatus est: caput autem Cairaoan hastę superimpositum delatum est. Haec acta sunt Hegirae anno trecentesimo decimo octauo. Ab eo tempore per totos quindecim annos remansit incolis nuda: deinde sub eodem Pontifice à quibusdam magnatibus rursus inhabitari coepit. Postremò autem coepit etiam &à Cordouae principe oppugnari. Hic cùm vidisset hanc ciuitatem suo regno adiacere in octuagesimo miliario (tanta est enim maris latitudo inter Malagam &iam dictam regionem) coepit primùm tributum sibi inde exigere: quod vbi recusassent, vel minimo militum numero occupauit: non enim potuit pontifex tam breui auxiliares mittere copias: distat enim Cairaoan à iam dicto oppido miliaribus plus minus bis mille atque trecentis. Recepta igitur atque omnino deleta, qui pręfectus fuerat ad Cordouam captiuus missus est, vbi reliquum vitae in cathenis transegit.