Latin
178.6 to 178.7
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 178.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cui Rex, si iam hominem deuicissem (spero autem deuicturum propediem) membratim, inquit, illum lacerandum darem. Ad quod tum Mahumetes, Quid si ille supplex huc veniret, inquit, atque peccatum agnosceret, an ne tum demum illum Rex in gratiam admitteret? Respondit Rex: Per hoc tibi caput iuro, quòd si eo vt iam dixisti modo peccatum agnoscere velit, non solùm in gratiam accipiam, verùm &filiis illius filias meas despondebo: dotem praeterea maximam adiungam, virisque principibus dignissimam. Verùm si is insanire coepit, vti tu dicis, certissimum habeo illum supplicem non venturum. Cui Mahu metes Z ij byGoogle metes, racilè, inquit, veniret, si modò hoc quod iam dixit Rex praesentibus suae aulae magnatibus certissimum fore affirmet. Tum Rex, Satis id iam, inquit, affirmatum puto, quod presentibus his quatuor iuramento astrictum fuit, habes hic secretarium meum primarium, exercitus ducem summum, nieum item socerum, maximum denique Iudicem atque sacerdotem ressae, quatuor liorum testimonium tibi, hac in re modò sufficiat, Mox Mahumetes ad Regis pedes procidens: Eccum, inquit, hominem, qui supplicè peccatum agnoscens, Regis implorat benignitatem atque clementiam.