Latin
179
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 179
Unproofread scanNot analysed yet
Tum Rex illum humo sustulit, oscu lo excepit, amicisque verbis allocutus est. Deinde vtramque filiam accersi iussit, quas Mahumetis filiis in vxores dedit: quibus omnibus transactis ressanus exercitum ab eo monte amouit, Fessamque victor rediit: Haec autem Hegirae anno non ingentesimo quarto: à Christo nato millesimo qua dringentesimo nonagesimo quinto acta sunt. Ego anno Hegirae noningentesimo vicesimo pri mo hanc vrbem inuisi, vbi humanissimè à dicto Mahumente, propter literas quasdam commendatitias, quas à Fessae Rege atque eius fratre afferebam, exceptus fui. neque desinebat ille rogare quidnam, &quomodo omnia apud Fessae Revem gerebantur. ¶Tere ciuitas. Eza ciuitas maxima, nobilis atque opulentissima est, ab Africanis in quinto ab Atlante miliario exstructa, distat à Fessa quinquaginta, ab Oceano triginta, à mediterraneo autem tantùm septem miliaria, ea via qua Ga reto Chasasan iturnum: erat autem familiarum plus minus quinque milia, domos habet structura non admodum elegantes, nisi quòd fortasse nobilium palacia, collegia, atque templa, aliquantulque sint ornatiora: defluit ab Atlante nuulus quida, qui per huius ciuitatis summum templum decurrit: sit autem interdum vt à vicinis propter certum inter eos dissidium flumen huic ciuitati adimatur, atque aliò ducatur, ita vt ciuibus maximum inferant incommodum: tum enim nequam edificare possunt, nec aduam habent potabilem, nisi turbidam è quibusdam cisternis sibi petant; quę res sppenumerò facit, vt pacem cum vicinis inire cogantur. Haec autem ciuitas cùm opulentia, tum &ciuium frequentia tertium in tota hac regione sibi occupat locum: templum habet, quod Fessanum templum magnitudine superat: tria hic reperies collegia, hypocausta frequetissima, hospicia ferè innumera. Habent hic artes suum quaeque locum, non aliter atque quod antea de Fessa diximus: incolae animosi atque ingenio liberali, qua in re Fessanos etiam superant: magnam hic literatorum atque doctissimorum virorum rep rias copiam, diuitiis affluunt: ager enim illis licissimus est atque foecundissimus. Extra liuius vrbis moenia campos reperies spatiosissimos, fluuiolos cumplures, quibus horti omnis generis fructibus copiosissimi irrigantur: inuenias &his vinearum maximam copiam, hae vuas palato gratissimas producunt, vnde &Iudaei (horum quingentae numerantur familiae) optimum sibi vinu con conficiunt, adeò vt nusquam generosius in tota Africa vix reperiri possit. Est &in hoc oppido fijsigne quoddam castrum, in quo se totius oppidi princeps continere solet.