Latin
181
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 181
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm quodam die Fessae Regem praelio vicissent, captiuum quendam ex ducibus Fessauis ad montis summitatem duxerunt, vbi infinitis suppliciis vel Rege etiam aspiciente miserum miserrimè extinxerunt: quam obrem huic populo perpetuum fuit ab eo tempore cum Fessanis dissidium: septem ferè numerant militum millia, reperiunturque in eo monte circiter quinquaginta vici atque pagi. q Ganara mons. t nio mons eiusdem ferè cum iam dicto arduitatis distat à Festa Occidentem versus quindecim ferè miliaria huius tam costae quàm summitatis ager hordeo atque lino foecundissimus est: extenditur hic inens ab Oriente Occidentem versus in longum octo, in latum verò circiter quinque miliaria: frequentes hic inueniuntur solitudines, simiis atque leopardis refertissimae: maxima accolarum pars telam texunt, ingenium illis liberale, agros huic monti subiectos excolere non possunt, propter perpetuas quas gerunt cum Fessano Rege inimicitias, tui neque censum annuum, neque tributum alili.