Latin
180
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 180
Unproofread scanNot analysed yet
Huius oppidi imperium Rex Fessae secundo suo filio legauerat, cum merito Regia ipsa hic esse deberet, idque propter aërem tam estate quàm hyeme saluberrimum: hic se Mae rini nobiles per totam aestatem continere solent, Idque cùm propter loci salubritatem, tum vt resiones illas ab Arabibus tutas seruarent qui deserta inhabitabant: lii Tęsam quotannis accedebant, atque omnia quae victui illorum necessaria erat, inde a uehebant: dactilos Segelinessenos fru mentis commutabant: plurimum pecuniarum hujus ciuitatis ciues ab Arabibus pro frumentis recipiebant, quare hic ditissimi fermè omnes sunt, neque aliud ciues incommodum habent, quàm quod hyeme plateae plus satis sint lutosae. Fuit mihi in hac ciuitate cum sene quodam notitia, quem vulgus non aliter atque diuum quendam venerabantur: hic ditissimus erat, fructuum, agrorum, aliarumque rerum quas à populo receperat maximam habebat affluentiam. Fessani huius visendi studio per ouinquaginta miliaria (tantum enim hinc Fessa distat) confluere solebant. Ego quoque de sene nunquam viso nescio quid opinionis animo conceperam: postquam autem vidissem, nullam omnino prae ceteris excellentiam in illo reperire potui, nisi quòd portentis quibusdam indoctam ple bem mirè illudebat. Latem igitur huius oppidi pa tet imperium, montes cumplures se habet, uemadmodum &iamiam suo dicetur loco ¶Matgara mons. N signis altitudinis hic mons accessuque difficillimus, cùm propter vastas solitudines tum calles strictissimos, distat à Teza quinque ferè miliaria: in huius summitate ager est foecundissimus limpidissimis fontibus irriguus: accolae nul lis exactionibus grauantur, colligunt quotannis satis copiosam frugum, lini, atque olei copiam: pecudibus atque capris praesertim abundant: ni hil omnino principes curant.