Latin
182.10 to 182.11
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 182.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Horum mulieres ferreos annulos in digitis atque auribus ornatus gratia gestare solent, vesti busque multo sordidioribus quàm viri vtuntur: perpetuò cùm propter signorum collectionem, tum quòd capras agunt, in nemoribus latent. Nemo hic qui ciuilitatem aliquam aut literarum habeat cognitionem, quin Beluino more viuentes, nullum iudicium, nullamque habent humanitatem. et, ¶Selelgus. Emorosus admodum hic mons frequen tissimis pinis refertus est, fontesque in eo innumeri ferè reperiuntur. Domus non lapidibus, sed iuncis marinis construuntur, adeò vt vel minimo negotio loco amoueri possint, nec id quidem inconsultè, nam vernis quibusque tem poribus relicto monte in planiciem subiectam migrare solent, vnde statim post exitum mensis Maij ab Arabibus, qui deferta inhabitant, expelluntur: illi enim propter pecudum atque caprarum maximam copiam deserta relinquentes, fontes, locaque humidiora quaerunt hyeme autem, quoniam cameli frigoris sunt impatientissimi, ad syl uas tanquam ad loca calidiora redeum Innumeri in hoc monte sunt leones, leopardi, atque simiae.