Latin
183
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 183
Unproofread scanNot analysed yet
Erumpit ex hoc monte aqua quaedam tanta cum violentia, vt saxum centum librarum aquae impetu in littus eiectum ipse viderim: hic principium sumit Subu, qui maximus est totius Mau titaniae fluuius. a Mons Beni. Iasga. Vius montis accolae ditissimi atque ciui litatis amantissimi sunt, iam dicto monti sic adiacent, vt eo tantùm de quo iam lo cuti sumus fluuio seiungantur ab inuicem: atque quò facilius ab vno, monte ad alium transeant, mirum quendam exstruxerunt medium inter duos montes, pontem, idque ea ferè industria: Ad Vn trunque latus infixi sunt pali, in quorum summitate quibusdam rotulis iniectus est funis, ex hoc pendet ingens quaedam sporta, quae decem hominum capax esse posset, idque ea arte, vt quoties in oppositum migrare montem volunt, sportam conscendunt, atque attracto fune ex quo dependet sporta, facillimè rotularum auxilio per aërem trans fluuium illum vehutur, verùm istud interdum non fit sine maximo vitae discrimine, idque praesertim si aut sporta, aut funis aliqua in parte sint attrita: adde quòd maximum interdum ea loci distentia adferat hominibus terrorem. Copiosissimus his est armentorum numerus, rara enim in hoc munte nemora. Lana abundant subtilissima, ex qua illorum mulieres pannum texunt quem sericum esse putes, hic apud Fessanos maximo est, in precio. Est &huic monti magna quoque olei copia. Regi Fassae imperio parent, annuus autem prouentus qui ex hoc monte ad octo ferè aureorum millia colligitur, antiquae Fessae praefecto numeratur. Azganus mons. X Oriente Selelgo, ex Occidente verò monti Sofroi confinis est: in Meredie montib. ad flumen Maluiam sitis, in Septentrione autem Fessae territorio adiacet, patet in longum quadraginta, in latum circiter quindecim miliaria. Visendę est altitudinis, tantaeque frigiditatis, vt ea tantùm facie sit habitabilis, quae Fessam repicit. In hac maxima est oliuarum aliorumque tructuum copia: frequentissimi ex hoc monte fontes in subiectam defluunt planiciem; vbi agros reperias hordeo, lino, atque canabe feracissimos. Nostro aeuo infinitae propemodum mori in his campis sunt insitae, vnde sibi mora candida decerpunt, his vermiculos alunt qui sericum conficiunt. Hyeme solent tuguriola quaedam vilissima inhabitare. Aqua illis intolerabilis est frigiditatis: nouimus nos quendam qui quoniam huius aquae ciathum vnum exhauserat, per integrum trimestre incredibili laborauerat intestinorum cruciatu. ¶Sofroi oppidum. Ofroi oppidulum ad Athlantis radices distat à Fessa Meridiem versus plus minus quindecim miliaria, ea ferè via qua ad Numidiam proficiscitur, ab Afris inter duos fluuios exstructum, qui vtrinque vuis atque omnis gene ris fructib. sunt copiosissimi: oppidum vero ad quintum vsque miliare oliuis cinctu, ager illis lino tantùm, canabe, atque hordeo accommodus est. Incolae ditissimi, etsi vestitu vtantur viliori, mul toque oleo maculato, quòd eam fortassis ob cau sam illis euenit, quia oleum Fessam venale conferunt.