Latin
192
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 192
Unproofread scanNot analysed yet
Per huius vrbium medium, flumen quoddam praeterfluit, vnde sibi potui, cibisque coquendis aptissimam exhauriunt aquam. Muros reliquaque omnia aedificia sumptuosissima, miro artificio superba fuerunt: incolas habuit olim ditissimos, humanissimos atque rei bellicae exer citatissimos, postea verò eius belli iniuria quod à Fessano contra Telensini Regem gestum est, deleto hoc oppido, incolae omnes fugerunt: finito tamen bello, noui incolae noua sibi aedificia exstruere, atque rursum inhabitare coeperunt: non potuit tamen ad pristinum reduci starum, neque iam plures quàm mille &quingentas domos ha bet. Ciues nunc miserrimi, qui Regi Telen sini simul &Angadi Arabibus tributa exsoluere coruntur, vestitu vtuntur vilissimo: maxima penes nos magnorum asinorum atque mulorum copia est, vnde &satis bonam sibi colligunt pecuniae copiam. Vetustissimo loquuntur Arabum more, neque linqua illis est corrupta, qualis vicinis omnibus illis est regionibus ¶Ned Roma. Ntiquissimum hoc oppidum à Romanis iis temporibus quibus illi adhuc Africanis imperabant, in spatiosissimo campo exstructum fuit, distat à monte duobus ferè miliaribus, à mari autem Mediterraneo circiter duodecim, estque huic vicinum quoddam flumen non admodum latum. Scriptum reliquerunt illius temporis Historiographi, ad vnum eundemque quo Roma aedificata fuit modum, vnde &nomen deductum arbitrantur. Ned enim apud Ara bes idem prorsus atque similis nobis significat: visitur in hunc diem huius oppidi murus: antiquiora autem alia omnia Romanorum aedificia deleta sunt, adeò vt rara illorum nunc reperiantur vestigia.