Latin
193.1 to 193.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 193.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullis in locis reparari nouisque aedificiis reformari coepit. verùm structura multo inferiora atque antea fuerunt. Huius ager frugum vbertate foelicissimus est; frequentissimi his sunt horti, huiusmodi arborib. refertissimi, quae siliquas producunt, quo illi tam in hoc oppido, quàm in suburbio vesci solent. Mel item habent quo illi cibis condiendis vti, solent. Est hic sic sa tis bona ciuium, atque textorum pręsertim mul titudo, conficiturque apud illos maxima gossypij copia, ab omni tributo liberi sunt: Principes atque Reipub. administratores tantùm pro arbitrio ab huc creantur: &vt liberius cum Telensenis negociari possint, munuscula interdum ad Regem missitare solent. Febeeritum oppidum. Xiguum hoc oppidum ab Afris in quodam scopulo ad mare Mediterraneum exstructum est, distati à iam dicto duodecim ferè passuum milia. Vidini omnes montes altissimi atque inculti sunt, incolis tamen frequentissim. Innu meri in hoc oppido inueniuntur telae textores: siliquarum atque mellis maxima illis regionibus est affluentia. Perpetuò Christianorum metuen tes impetum, diligentissimè singulis noctibus agunt vigilias: non enim tanta illis suppetit facul tas, vt milites aduersus instantes hostes alere possint. Agri illis non minus steriles sunt, quàm inculti, atque fragosi: vel minimum duntaxat hic hordei atque panici prouenit. Ciues omnes vilissimo vtuntur vestitu, suntque ab omni prorsus ciuilitate alienissimi. ¶Hunam. Ppidulum hoc ab Afris conditum structurae elegantia, morumque integritate meritò ab omnibus laudandum, portum habet turriculis vtrinque munitissimum: huius murus quoque altissimus est atque elegantissimus, eaque praesertim parte, quae mari alluitur. Huc Veneti maximam quotannis solent conuehere mercium copium, atque cum Telensinis huius oppidi incolis negociari, distat autem hinc Telensinum in decimoquarto tantùm miliario. Ab eo tempore quo Oran ciuitas à Christianis fuit occupata, non amplius ausi sunt Oran proficisci timentes nequid sibi mali ab Hispanis, qui Oran occupauerant, inferri posset: quare ad hunc portum tunc primùm Veneti venire coeperunt.