Latin
199
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 199
Unproofread scanNot analysed yet
sed infelici planè pugnauit Marte. Verùm post aliquot deinde menses Vasconum atque Cardinalis Hispa niae copiis adiutus, Oraniam occupauit. Mauri enim milites maximo impetu erumpentes in Christianorum exercitum, ciuitatem militibus planè nudam reliquerant, quod vbi Hispani animaduertissent, ex alia statim parte vrbem oppugnare coeperunt: quam (quoniam nemo praeter foeminas resistebat) minimo negotio occupauerunt. Mox vbi Mauri Christianorum signa militaria in moenibus sita viderunt, continuò ad vrbem redeunt: atque sic maxima vtrinque caede huc in modum occisi sunt, vt paucissimi ex hoc praelio effugere potuerunt. Hunc in modum recepta fuit Orania Hegirae anno non ingentesimo decimosexto, qui Christi fuitM. D. VII. ¶Mersalcabit. Ersalcabir oppidulum nostris temporibus à Telensini Rege ad mare Mediterraneum conditum, ab Orania minimo distat miliariorum interuallo. Mersalcabir autem idem illis atque nobis latissimus portus sonat: non enim puto talem portum reperiri posse, qualis hic est: innumeras enim naues atque triremes ab omni ventorum iniuria tutissimas seruare potest. Huc frequentissimae Venetorum naues se recipere solent, vbi tempestatem aliquam imminere videbant: atque merces omnes per alias quasdam naues Oraniam deuehi curabant. Ab Hispanis eodem modo quo Orania tandem fuit occupata. ¶Merzagran. St &hoc quoque oppidulum ab Afris ad mare Mediterraneum exstructum, eo propemodum loco quo Selef fluuius in mare delabitur. Incolis satis est copiosa, atque Arabum frequentissimis iniuriis exposita. Huius Praefectus exiguum habet in eo oppido ditionis, in suburbio verò multò minus. ¶Mustuganm. Vstuganin ab Afris ad mare Mediterraneum exstructa, distat in altera fluminis parte à iam dicto oppido Orien tem versus tribus ferè miliaribus. Olim incolis fuit frequentiss. at postea paulatim decrescente Telensinorum imperio, innumeris Arabum iniuriis vexata fuit, ita vt hodie tertiam vix eius partem integram reperias. Familias numerat cir citer mille &quingentas: templum habet orna tissimum, miroque artificio sumptuosissimum. Frequentissima hic est telae textorum turba: domus elegantissimae, quibus nec sui desunt fontes limpidissimi. Per huius vrbis medium fluuius quidam praeterfluit, ad cuius vtrunque latus molaesunt frequentissimae. Non procul ab oppido elegantissimi reperiuntur horti, verùm inculti atque infrugiferi. Ager illis foecundissimus.