Latin
200
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 200
Unproofread scanNot analysed yet
Portum item habent, ad quem ex Europa quamplurimi solent confluere mercatores, quanquam non mul tum sit quod negocientur, propter maximam huius oppidi pecuniae inopiam. ¶Bresch. Ntiquum hoc oppidum à Romanis ad mare Mediterraneum fuit exstructum, distat à dicto oppido longo admodum miliariorum interuallo: incolis atque adeò telae textoribus refertissimum: crucem quandam nigram in maxillam depingere solent, alteram item in vtriusque manus palma, estque hic mos ab his omnibus obseruatus qui in montibus Algeri, atque Bugiae habitant, atque ex eo remansisse creditur, quòd cùm Gothi has regiones occuparent, quotquot Christi fidem assumere voluerunt, ab omni tributo liberos fuisse historiographi affirmant. Verùm quoniam quoties tributum exige batur, nullus erat qui non se Christianum esse pro fitebatur, vt à tributo liberaretur: quare tum decretum est, vt Christiani his crucibus ab aliis dinoscerentur. Tandem expulsis Gothis, omnes ad Mahumeticam redierunt fidem, remansit tamen depingendi cruces consuetudo, cuius rei vix illi nouerunt rationem. Solent &Mauritaniae inferioris fortunae homines huiusmodi depictam crucem in facie gerere, qualem nonnullos in Eu nropa habere videmus. Est hoc oppidum ficubus copulentissimum, ager maxima lini atque hordei copia foecundissimus. Maximam illi cum vicinis nationibus alunt consuetudinem, quorum consilio per centum continuos annos ab omni tributo liberi remanserunt: verùm postquam Barbarossa id sibi imperium vsurpauit, maximis ab eo affecti sunt incommodis. Multi ficus atque linum ad transmarinas ciuitates Algiram, Tunetum, atque Bugiam deuehunt, vnde satis bonam sibi colligunt pecuniarum copiam: reperias &hodie hîc aliquot Romanorum aedificiorum mo numenta. ¶Sersel oppidum. Aximum atque amplissimum est oppi dum à Romanis ad mare Mediterraneum aedificatum: postea à Gothis, tandem verò à Mahumetanis occupatum. Huius murus altissimus, munitissimus, atque miro artificio insignis continet in circuitu miliaria plus minus octo. In ea parte quae Mediterraneum respicit, amplissimum atque altissimum à Romanis con ditum visitur templum, cuius pars interior marmorea est. Egregium olim in scopulo quodam ad mare Mediterraneum exstructum fuit muni mentum: Ager illis foecundissimus est, &quanquam crebris Gothorum iniuriis vexatum fuit, Mahumetani tamen bonam sibi vrbis partem occupauerunt, idque per quingentos fere annos. Post Telensinorum deinde bellum annis ferè trecentis incolis vacua remansit. Tandem Granata à Christianis occupata, permulti Granatae huc confugerunt, qui aedificia atque bonam castri par tem reparauerunt: postea naues quoque exstruere coeperunt, quibus suas merces in alienas deueherent regiones: adeò paulatim iaccreuerunt, vt nunc mille &ducentas numerent familias. Bar barossae imperio iamdudum paruerunt, cui trecentorum tantummodo aureorum quotannis tributum persoluunt. &Meliana. Eliana vrbs amplissima atque antiqua, conditores habuit Romanos, nunc vulgò Magnana corrupto vocabulo appellant. In summitate cuiusdam montis exstructa, distat à Mediterraneo mari in quadragesimo ferè miliario.