Latin
LIBER QUINTVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 216
Unproofread scanNot analysed yet
Vi denturque magnam prae se terre religionem. Ho rum maxima pars aut hortos aut agros colit, verum Regiis exactionibus miserrime quotidie ve xantur. ¶Maximae Tuneti cinitatis exactißima descriptio. Vnetum ab Arabibus Tunus appellatur, quanquam illi corruptum esse vocabulum putent, eò quòd nihil ea vox apud illos significet: apud antiquos Tharsis est appellata, qualis ea quae in Asia est. Principio angustissimum fuit oppidulum ab Afris ad lacum quendam exstructum, quod à mari Mediterraneo cir citer duodecim distabat miliaria. Deleta verò Car tagine, coepit Tunetum cùm ędificiis tum &incolis mirum in modum augeri. Nam qui tum temporis Cartaginem incolebant, nullo modo illic remanere voluerunt, timebant enim ne quid auxilij ex Europa mitteretur: quare Tunetum profecti sunt, quam vrbem aedificiis maximè tum locupletarunt. Venit postea quidam Hucba Vtmenus Pontifex quartus, hic persuasit nullum exercitum debere in maritimis ciuitatibus morari, quare aliam quandam ciuitatem aedificauit, Cairaoan appellauerunt, distabat autem à mari Mediterraneo triginta, à Tuneto centum ferè miliaria: huc se exercitus relicto Tuneto contulit, atque eius loco alius quidam populus Tunetum est introductus. Post haec annis circiter centum &quinquaginta Cairaoan oppidum ab Arabibus occupatu fuit, huius princeps inde expulsus Bugię regno imperauit: Tuneti autem affines quos dam habuit, penes quos totius ciuitatis erat im perium. Decem deinde annis Bugia à Iosepho Tesfini filio occupata fuit, qui postquam huius principis humanitatem intellexit, regno illum expellere noluit: sed quandiu penes suos posteros imperium remaneret, Bugiae regnum ab omni iniuria liberum esse voluit. Deinde post quam Abdul Mumen Marocci Rex Mahdiam Christianis ademisset, Tuneto iter faciens id sibi imperium vsurpauit. Tranquillissimè igitur Tunetum Marocci Regis imperio paruit, tantisper dum penes Abdul, eius filium Iosephum, ac deinceps eorum successores lacobum &Mansorem stetit imperium. Post mortem verò Mansoris eius filius Mahumetes Emasir contra Hispaniae Regem bellum mouere coepit, vnde superatus Maroccum fugit, vixitque deinde non multis annis. Fratri mortuo successit Iosephus, qui à quibusdam Regis Telen sini militibus interfectus fuit. Statim post Mahu metis excidium, Arabes Tuneti territorium rursus inhabitare, vrbemque crebris obsidionibus vexare coeperunt; quare Tuneti princeps Marocci Regi per Legatos nunciauit, nisi statim auxiliares mitteret copias, ipse Tunetum Arabibus relinquere cogeretur: quare Rex ducem quendam (Habduluaidi nominabant, è Sicilia natum) cum viginti nauium classe Tunetum misit, quam iam ab Arabibus occupatam inuenit: verùm tanta huic fuit eloquentia, vt omnia suo consilio in pristinum statum restituerit, atque prouentus annuos faeceperit. Patri sucessit Abu Zacharias, qui patrem eruditione ingenijque dexteritate superauit.