Latin
LIBER QUINTVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 217
Unproofread scanNot analysed yet
Arcem quandam in Tuneti partem Occidentalem loco eminentiori condidit, quam maximis aedificiis temploque sumptuosissimo ornauit. Deinde ad Tripolitanum Regnum profectus atque per regiones Meridiones rediens, annuos omnes illarum regionum prouentus sibi recepit: adeò vt ab obitu maximam reliquerit pecuniarum copiam. Huic successit filius, qui cùm multa esset superbia tumidus, Marocci regi parere noluit, eò quòd iam id regnum decrescere coeperat: tum quoque sibi Marinorum genus, regnum Fessae, Beni Zeyeni Telensini atque Granatę occupauerant. Deinde variis inter regiones illas ortis dissidiis, Tuneti imperium maximè augeri coepit. Rex cum exer citu Telensinum profectus, tributum sibi nume rari voluit. Quare Marinorum Rex, qui per id tem pus Maroccum obsidione vexabat, Tuneti Regis amicitiam per legatos petiuit, quam &impetra uit, amplissimis interim missis munerib. Rediit igitur Rex Tunetum victor, vbi maximo cum triumpho exceptus totius Africę Regem appellauerunt, quandoquidem non erat eo tempore in tota Africa princeps qui cum eo erat conferendus. Regiam igitur instituere coepit, duces, consules, aliasque omnes dignitates elegit, quae ad Regiam pertinere videbantur: iisdemque prorsus vsus est ritibus, quae in Marocci Regis aula obseruari consueuerant. Ab hoc igitur principe ad nostra vsque tempora adeò Tuneti accreuit Respub. vt totius Africae opulentissima sit appellata. Huius filius quum post obitum patris ad Regnum peruenisset, amplissimis aedificiis suburbium locupletauit. Vicum quendam ad portam Beb Suuaica aedificauit, qui trecentas ferè numerabat familias: Alterum ad portam Beb el Manera exstruxit, qui plus minus mille familiarum fuit capax.