Latin
218.1 to 218.5
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 218.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Frequen tissima in vtroque est artificum multitudo, in posteriori omnes Tuneti Christiani habitant, qui in Regis custodiam electi sunt: adiunctus est ab eo tempore &tectius quidam vicus ad Maritimam portam Beb el Bahar dictam, quę à sinu in dimidio tantum abest miliario. Huc se Genuenses, Veneti, reliquique omnes mercatores Christiani conferunt, habentque sua extra Maurorum tumultum hospitia secretiora: est autem hic vicus tantę amplitudinis, vt tam Christianorum quàm Maurorum familias trecentas numeret, domus autem humiles sunt atque aliquantulum arctiores. Huius ciuitatis domus, cum iis quae in suburbiis sunt additae, numerum attingunt decies ferè millesimum. Ornatissimum hoc oppidum atque incolis frequentissimum, singulis habet artibus suum assignatum locum. Infinitus propemodum hic est telae textorum numerus, tela autem subtilissima per totam Africam distrahitur, maximoque venditur. Est huius oppidi foeminis mirus quidam nendi modus eminentiori enim quodam loco sedentes, aut in superiori domus parte, fusum aut per fenestram, aut per foramen quoddam tabulati, in subiectam demittunt contignationem, adeò vt fusi pondus filum maximè aequale atque politum reddat. Habent autem telae mercatores complures huc officinas, atque pro ditissimis totius byGoogle tius Tuneti habentur ciuibus: non hic aromatariorum, non sartorum, omniumque denique exercitiorum maximam desiderabis copiam: innumeri hic laniones in macello frequentissimo, qui ouil las carnes vtplurimum venales habent, idque Ve ris atque aestatis praesertim tempore: reperitur &hic omnis generis infinitus propemodum artificum numerus, quorum enumeratio non tam prolixa quàm taediosa esset. Ingenium omnibus est liberale: vestitus mercatoribus, sacerdotibus ac doctoribus, satis est decorus. Dulipanum in capite gerunt, quod prolixo admodum linteo tegitur: dulipanum quoque aulici omnes atque milites gerunt, verùm non eodem modo linteo tectum. Diuitum non admodum copiosus est numerus, idque fortasse propter frumenti omniumque adeo frugum summam caritatem: non enim illis licet agrum vel minimo interuallo ab vrbe situm colere, propter crebras Arabum incursiones. Fru mentum illis ex aliis aduehitur regionibus atque ciuitatibus, quales sunt Vrbs, Beggia, &Bona.