Latin
220.1 to 220.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 220.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est &alius quiEc iij quidam, quem Mesnare vocant, hoc est, militum praefectus primarius: ille militum numerum au gendi, diminuendi, stipendia numerandi, exercitum mouendi, atque quocunque velit ducendi potestatem habet. Castellanus tertiam habet dignitatem, hic cum suis militibus tantùm castri Regisque custodiae curam gerit: hic quoque in captiuos animaduertere solet qui in castrum adducti sunt, non aliter ac si Rex ipse esset. Quartum locum obtinet vrbis praefectus, huius est Remp. administrare, atque in malos animaduertere. Quintum ordinem occupat qui Regi est à secretis, huic scribendi atque respolidendi Regis nomine potestas data est: huic etiam literas omnes, iis tantùm exceptis qui ad Castellanum atque vrbis praefectum missae sunt, aperire &legere licet. Sextus in ordine est, qui auditorio Regio praeficitur: hic muros tapetis ornare, omnibusque suum assignare locum solet, per Legatum quendam Senatu conuocat, estque illi maxima cum Rege familiaritas, quo cum quoties lubitum est confabulari licet. Septimus in honore est, qui Regi est à thesauris: hic redditus omnes, tributa, annuosque census recipit, atque Munafido, Regis tamen subscriptione, enumerat. Octauus earum mercium tributum recipit quae terrestri itinere huc aduehuntur, nec non &exterorum mercatorum tributum, qui pro centum aureis, duos cum vnius dimidio persoluere coguntur: huic aliquot sunt exploratores, qui quoties aliquem mercatorem aduenisse sciunt, continuò ad herum adducunt, quo absente captiuum tantisper detinent, donec praesente praefecto omnium illorum tributum numerauerit quae secum adduxit, ac sic tandem multis astrictus iuramentis dimittitur. Nonus autem earum tantùm mercium tributa recipit, quae per mare huc aduehuntur, continetque se in domo quadam ad maris sinum exstructa. Decimum locum habet Architriclinus, qui panes, carnes, aliaque suppeditare solet, quae ad victum necessaria sunt, foeminas omnes regiasque vxores, necnon &eunuchos vestit, atque mancipia ex Nigritarum solo aduecta, quae Regi ministrat. Hic quoque Regis filiorum eorumque nutricum curam gerit, officia quoque inter Christianorum mancipia disponit. Habes hic pręcipua huius Regiae officia, reliqua quoniam lectorem taedio afficerent, consultò omisimus.