Latin
220.5 to 220.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 220.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Habet Tuneti Rex mille &quingentos milites expeditissimos, quorum pars maxima à Christi lege desciuerunt: his satis amplum numeratur stipendium. habent autem &suum ducem, qui numerum eum augendi ac diminuendi potestatem habet. Sunt &alij numero centum &quinquaginta milites Mauri, penes hos castra mouendi atque remouendi potestas est. Habet praeterea &balistarios aliquot, qui quocunque equitantem Regem semper comitantur: Regi tame omnium proxima illorum Christianorum est custodia, quos in suburbio habitare antea diximus. Regem custodia quaedam peditum praecedit, hi omnes Turcae balistarij atque ferentarij. Regem immediatè praecedunt praecursores, vulgò à pedibus appellati: praefectus à latere altero equo insidet qui Regis iaculum, ab altero verò qui eiusdem fert scutu, à tergo sequitur qui Regiam vehit balistam. Sunt &alij quidam qui Regem comitantur, quorum enumerationem ne prolixi essemus, hoc loco annectere non libuit. Habes hic ritus praecipuos priscorum Tuneti Regum, maximè ab iis differentes, quibus vtitur qui nunc Regem agit.