Latin
225
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 225
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde nouum hoc oppidum à quibusdam obsidione cinctum est, qui Siculis in auxilium venerant. Post haec missus etiam contra eos Ased, atque ita reparatis Afrorum copiis, quod reliquum fuit Siciliae occupauerunt, coepitque hoc modo miris modis Cairaoanorum augeri imperium. Est autem Cairaoan in planicie quadam arenosa atque deserta exstructum oppidum, in qua neque arbor vlla, neque vllum prouenit frugum genus. Frumentum illuc à Susa, à Monaster, atque etiam à Magdia deportatur, quae omnes ciuitates circiter in quadragesimo distant miliario. Abest ab hoc oppido mons quidam Guesset, in quo nonnulla adhuc visuntur Romanorum aedificia: est autem mons ille fontibus atque siliquis frequentissimus, fontes autem inde ad Cairaoan defluunt, vbi nulla alioquin esset aqua, nisi quę cisternis quibusdam seruatur. Extra huius vrbis moenia pluuialis aqua in cisternis solùm ante initium mensis Iunij reperiri potest. Aestiuo tempore Arabes ad campos huic oppido vicinos confluere solent, qui maximam secum frumenti atque aquae caritatem adferunt, dactilorum autem &carnium ingentem copiam, idque è Numidia, quae regio centum ferè &septuaginta isthinc distat miliaria. Hic per ali quot annos maximè floruit luris prudentia, adeò vt hic totius Africę celeberrimi fuerint Legum professores. Deletum tandem nouos recepit incolas, sed nunquam potuit ad pristinum redire statum. Nunc nihil hic praeter coriarios quosdam reperias, qui coria ad Numidiae ciuitates mittunt, atque Europeis pannis commutant. Tuneti Regis maximis indies molestiis affecti, ad summam nunc mopiam sunt redacti. ¶Capes ciuitas. Apes amplissima ciuitas à Romanis ad mare Mediterraneum condita, altissimis, vetustissimisque muris, necnon &arce quadam est munitissima. Huic fluuius quidam aquae calidae atque salsae praeterfluit. Crebris semper Arabum iniuriis adeò fuit vexata, vt incolae relicta vrbe in campos quosdam se contulerunt, in quibus maxima prouenit dactilorum copia, qui arte quadam per totum seruantur annum. Effoditur &hic fructus quidam fabae magnitudinis, qui sapore amigdalum refert: hunc per vniuersum Tuneti regnum notissimum Arabes Habhasis appellant. Incolae nigri sunt, piscatores, atque agrorum cultores. El Hamina oppidum. Etustissimum hoc oppidum à Romanis conditum, distat à Capes quindecim ferè miliaria, muris elegantissimis atque mu nitissimis cingitur: reperias &hodie in marmoribus quibusdam insculpta quaedam antiquitatis monumenta. Huius oppidi plateae atque aedificia sunt vilissima: incolae miseri, furtisque addictissimi. Ager illis aridus atque incultus: nihil hic dibzy G Google hic praeter dactilos sapore minimè gratos reperire poteris.