Latin
226
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 226
Unproofread scanNot analysed yet
In sesquimiliario Meridiem versus ab hoc oppido originem habet fluuius quidam aquae calidissimae, qui per ciuitatis medium praeterfluit, idque per ductus quosdam siue canales latissimos, eiusque profunditatis, vt ingressis ad vnibilicum pertingat: quanquam propter nimiam aquae caliditatem rariores sint qui se huic committere audeant. potabilem tamen ciues reddunt per integrum ferè diem refrigerata. Tandem haec aqua non procul ab eo oppido lacum efficit, qui leprosorum appellari consveuit: habet enim sanandi huiusmodi morbum atque vulnera solidandi miram naturam: quare frequentissimas hic leprosorum reperies casulas, quorum permulti restituuntur sanitati. Aqua autem eius est naturae, vt sulphur propemodum odore referat, adeò vt sitim nullo modo sedare possit, quod quidem sae penumero ipse expertus sum. ¶Machres castellum. Achres castellum nostris temporib. ab Afris eam ob causam ad fretum Cabes conditum, vt regionem illam ab hostium incursionibus tutam seruaret. Distat à Lotopha gitis Insula quinquaginta ferè passuum millis. Incolę omnes aut textores, nauium fabricatores, aut etiam piscatores sunt, qui per totam eam Insulam negociantur. Ad eundem modum Africe loquuntur, vt illi qui praedictam inhabitant Insulam: &quoniam agros omnino nullos habent, textoribus tantùm exceptis, reliqui omnes ciues praedis atque direptionibus viuunt. La¶ Lotophagites Insula. Istat à continenti non multis passuum milibus: perpetua est planicies, atque arenosa, in qua copiosissima prouenit dacti lorum, vuarum, oliuarum, aliorumque fructuum copia: continet in ambitu circiter octo &decem miliaria. Rura aliquot habet, separatim tamen posita omnia, adeo vt rarius duo aut tria in eadem reperias vicinia: ager illis aridus, fragosus, atque diligentissima vix opera atque irrigatione vel paululum proferre potest hordei. Maxima hic semper est hordei atque carnium caritas. Reperias ad maris littus arcem quandam munitissimam, in qua totius Insulae princeps cum suis se continere solet. Non procul hinc vicus quidam abest, ad quem mercatores Christiani, Mauri, atque Turcae hospitio excipiuntur, estque in eodem hoc loco singulis quibusque septimanis mercatus frequentissimus, nundinas esse dicas, ad quas totius Insulae mercatores multique Arabes à continente magnam pecudum atque lanae copiam adferunt. Insulae autem inhabitatores, pannum qui apud illos conficitur, venalem habent, qui &Tunetum atque ad Alexandriam vnà cum magna vuarum passarum copia deferri solet. Vix quinquaginta iam praeteriere Anni, à quo Insula à Christianis fuit oppugnata, atque ab iisdem recepta: verùm statim a Tuneti Rege recuperata. Deinde statim post nouas huc introductas colonias, haec arx de qua iam locuti sumus, aedificari coepit: quam sem per Tunetani principes occupauerunt. Rege autem Hutmeno vita defuncto, insulares ad pristinam Ff ij rebyGoogle redierunt libertatem: mox pontem illum fregorunt, qui à continente ad Insulam ducebat, timen tes ne terrestri aliquo exercitu vexarentur.