Latin
23
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tum aut Iudaei, aut Christiani, aut Afri inueniebantur, statim interfecti sunt atque omnino deleti. Illi verò qui mari Oceano viciniores sunt, idololatriae cum primis incumbunt omnes. Maxima his fuit estque &in hunc vsque diem cum Lusitanis consuetudo. Barbariae incolae in permultis annis idolorum cultores remanserunt, verùm annis ante natum Ma humetem plus minus ducentis &quinquaginta, fidem Christianam assumpsisse dicuntur: id eam ob caussam factum putant, quòd ea pars quę Tu netum atque Tripolitanum continet regnum, olim duces habuit Apulienses ac Siculos, Caesariae verò &Mauritaniae tractus, Gothis paruisse creditur. Quo etiam tempore permulti Christiani Gothorum furorem atque rabiem fugientes, dulcia liquerunt Italiae arua, &ad ea loca tandem venerunt, que Carthagini viciniora sunt: vbi postquam aliquandiu sedes fixissent, eius regionis dominium sibi vsurpauere. Qui tamen Barbariam inhabitabant Christiani, nihil Romanae ecclesiae ritus curantes, illorum viuendi formam atque religio, nem sequebantur, qui Arriani dicti erant: in horum numero fuit eximiae ille pietatis atque eruditionis vir Diuus Augustinus.