Latin
24
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm ergo Arabes ad sibi subigendam Barbariam venissent, Christianos iam adiacentis regionis principes effectos inuenerunt, quare &acriter vtrinque pugnatum, victoria tamen tandem penes Arabes remansisse dicunt. Arriani ergo rebus omnibus atque domi nio destituti, partim Italiam, partim Hispaniam adierunt. Post Mahumetem mortuum annis cir citer ducentis, tota ferè Barbaria Mahumetis fidem atque normam assumpsit. Postea verò frequentioribus inter hos dissidiis obortis, Mahumetis fide neglecta, omnes eius sacerdotes atque regionis duces necauere. Quae res mox vbi ad Pon tifices deuenisset, copioso admodum exercitu in rebellantes Barbaros, id est in eos qui à Bagadedae Pontifice defecerant, atrociter animaduersum est. Ex eo tempore iactum est Mahumeticae legis perniciosissimum fundamentum, remanserunt tamen &in hunc vsque diem multae inter eos haereses. De Mahumeticae fidei assertoribus, deque religio nis inter Afros atque Asiaticos discrimine, latius deo fauente alio volumine scribemus, hęc hoc lo co annotasse lectori modò satisfaciat. ¶Literae atque Characteres Afrorum. VI Arabum res gestas atque historias describunt, in ea omnes stant sententia, vt Africanos literis tantùm Latinis vsos fu isse credant. Idque quoque firmissimè scribunt, Arabes cùm Africam, ac potissimum Barbariam (quę Africanorum sedes erat) inuaderent, nullas ibi literas praeter Latinas inuenisse. Neque negans Afros peculiarem quendam atque proprium sermonem, sed easdem prorsus habere literas, quas in Europa Tusci, constanter affirmant. Nullam habent Arabes de rebus Africanis historiam, quae non prius fuerit Latinè descripta.