Latin
233.5 to 233.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 233.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam atrociores reperias prędatores, postquam enim mercatores bonis omnibus ac vestibus exuerunt, lac tepidum vi infundunt, ac pedibus in arborem suspendunt, adeo vt omnia euomere cogantur, tum sedulò in sordibus quaerunt, num quid aun inuenire possint, suspicantur nanque scelestissimi homines mercatores aureos omnes ingurgitare, priusquam desertum ingrediantur. ¶Tessetum Numidiae oppidum. DixiIximus primo huius operis libro Numi diam à Cosmographis Africanis infimo loco esse habitam, rationes quoque eo loco adiecimus: huius ciuitates aliquot Athlanti viciniores sunt, quemadmodum libro secundo, cùm de Heha scriberemus, abundè dictu est. Sus verò, Gusula, Helchemma, atque Capes in Tuneti sunt Regno, &tamen in Numidia sitas esse has ciuitates nonnulli dicunt. Ego verò Ptolemaei sententiam secutus, Tuneti regnum Barbariae esse partem existimauerim. Numidiae igitur ciuitates omnes atque oppida depicturus, initium à Tesseto sumam: quod oppidulum vetustissimu à Numidis non procul à Lybiae deserto conditum, muris ex crudis lapidibus compositis cingitur, &tamen vix oppidum esse dicas: familias numerat quadringentas. Campis tantùm arenosis cinctum est, nisi quòd locis quibusdam oppido vicinioribus dactylorum, millij, atque hordei aliqua prouenit copia, quibus miserrimi victitare solent. Amplissimum coguntur tributum enumerare Arabibus, qui in vicino habitant deserto. Apud Nigritas atque Gusulanos negociantur, adeò vt maximam temporis partem domo absint. Colore subnigri sunt, atque ab omni literarum cognitione alienissimi. Mulieres in ludis literariis primae aetatis puellos nonnihil literarum docent, qui degustatis vix primis elementis ad laborem atque agrorum culturam compelluntur. Huiusmodi autem mulieres reliquis sunt candidiores: aliae aut nendo, aut lanificio victum quaerunt, reliquae ociosae prorsus desident. Qui in hac regione didibzy G Google ditissimi habentur, vel minimam possident pecudum copiam. Terram equo simul &camelo exercent, qui arandi mos per totam Numidiam obseruari solet. &Guadenum. Vadenum vicus quidam in Numidiae deIserto, non procul à Lybia situs. Incolae miserrimi, vilissimoque ingenio praediti. Nihil hic praeter dactylos prouenit; tanta his est cum vicinis inimicitia, vt domum vix exire liceat. Venationibus sese exercent, atque syluaticas quasdam feras, Elamth atque Strutiones captant, neque aliis vix carnibus vescuntur. Si quid caprarum habent, propter lac asseruare solent.