Latin
FINIS LIBRI.V
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 234
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &hi colore omnes subfusci. ¶Ifran. Vatuor eo nomine appellata sunt castella, à Numidis in tertio ab inuicem miliario ad fluuiolum quendam exstructa, qui semper aestatis aestu aquis destituitur. Reperias inter hęc castra agros quosdam dactylis copiosissimos Huius incolae aliquantò ditiores sunt, negociantur enim cum Lusitanis ad portum Garet Guessem, quorum merces Gualitam atque Tumbutum conferunt. Habent haec castra satis magnam incolarum frequentiam, qui vasa quaedam aenea apud Nigritas vendenda conficiunt: aes enim in locis quibusdam vicinis effoditur. Habet quodlibet castrum suum singulis septimanis mercatum, maxima semper illis est frumenti caritas, Vestitu vtuntur honestissimo: templum habent omatissimum; iudicem quoque qui res tantùm cius ciuiles curat: in rebus autem capitalibus, exilio tantùm punire solent. ¶Accha. Ria item nastella sunt in Numidiae deserto non procul à Lybia aedificata: incolis quondam fuerunt frequentissima: tandem verò belli ciuilis iniuria, incolis remanserunt destituta. Tandem compositis rebus omnib. religiosi cuiusdam viri opera, qui postea huic populo im perauit, nouae huc sunt introductae coloniae. Miserrimi homuntiones, nihil quod colligant habent, praeter dactylorum certam copiam. Dara. B Atlante initium sumens extendit se Meridiem versus per Lybię desertum ad ducenta &quinquaginta ferè miliaria: est autem strictissima haec prouincia. Incolae omnes ad fluuium quendam habitant, qui à regione nomen habet. Excrescit interdum hunc in modum, vt mare videatur, aestate autem tam est diminutum, vt pedes facillimè transire possis. quòd si excreuerit circa Aprilis initium, foecundissima sua irrigatione maximam huic regioni adfert vber tatem: sin minus, actum est de illius anni frugum prouentibus. Infinitos reperias ad huius fluminis ripam vicos atque pagos, castra quoque quamplurima muris ex lapide crudo atque creta com positis cincta. Trabes omnes atque contignationes ex palmis conficiuntur, quanquam huic rei non admodum quadrent, non enim illud lignum solidum est sed fibrosum admodum.