Latin
246
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 246
Unproofread scanNot analysed yet
Vintum desertum in Occidente initium habet à iam dicto deserto, extenditque sese Orientem versus ad Augelę vsque desertum. In Septentrione Fessen atque Barcae solitudinibus adiacet, vergitque Meridiem versus ad desertum vsque Bornon. Maxima hic quoque ariditas est, neque cuiquam tutus illac transitus patet, praeterquam Gademitis, qui Berdoa populo sunt amicissimi: Fezzenitis verò, quoties in manus hostium incidunt, merces omnes adimuntur. Reliquum Libyae deserti, hoc est, ab Augela ad Nilum vsque ab Arabibus quibusdam atque Africanis occupatur, quos vulgò Leuata vocant: estque hic Libyae deserti finis. ¶Nun regio. Vn regio maritima, pagos atque vicos complures habet, incolas verò mendicissimos: inter Numidiam atque Lybiam pozed by Google Digi posita est, sic tamen vt Libyae sit vicinior. Nihil hic neque frumenti neque hordei prouenit. Hic dactyli reperiuntur sapore non admodum grati. Incolae frequentissimis Arabum grauantur incursionibus: horum verò nonnulli apud Gnalatas negociantur. ¶Tegare. Egaza regio, vnde maxima effoditur salis copia, quod marmor candore superat. Extrahitur autem è quibusdam antris, ad quorum ingressum tuguriola aliquot reperias eorum qui in eo exercitio suam insumunt operam. Hi autem exteri omnes sunt, atque effossum sal mercatoribus quibusdam vendunt, à quibus camelis ad Tumbuti regnum deuehitur, vbi summa est alioqui salis inopia. Neque quicquam ciborum salis effossores habent, pręterquam quod à mercatoribus illuc adportatur: sunt enim ab omni hominum commercio viginti ferè itinere dierum semoti, adeò vt saepenumero multa fame mortui reperiantur, quoties non satis tempori venire potuerunt mercatores: accedit ad illorum calamitatem, quòd ventus interdum ex Euroaustro miseros excaecat, ita vt non sine maximo periculo hic habitare queant. Ego totum triduum apud hos victitaui, quo aquam salsissimam è pu teis quibusdam non longe ab antris positis desumptam potandum fuit. a Augela. Vgela regio Libyae deserti, distat à Nilo in quadringentesimo quingequasimo mi liario: tria hic castra cum aliquot pagis reperias. Satis bona hic dactylorum copia, frumenti autem summa est inopia, nisi huc à quibusdam mercatoribus ex Aegypto adferatur. Sita est haec Regio ea via publica, quae à Mauritania per Libyae desertum ad Aegyptum ducit. ¶Serte. Ppidum antiquissimum ab Aegyptiis vt nonnulli volunt, à Romanis vt aliis pla– cet, aedificatum: neque desunt qui ab Afris conditum esse malunt. tandem à Mahumetanis excisum fuit, quanquam Ibnu Racih Historiographus à Romanis destructum affirmet.