Latin
247
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 247
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc nihil omnino relictum reperias, praeter exigua admodum muri monumenta. ¶Bardeoa regio. Ardeca medio Libyę deserto posita, distat à Nilo quingentis ferè miliaribus: tria hic sunt castra, quinque aut sex pagi dactylis optimis copiosissimi. Tria verò castra octodecim ab hinc annis à quodam Hamar reperta sunt, idque hunc in modum: Mercatores quidam à recta aberrantes via, caecum habebant qui regiones omnes nouerat: hic camelo insidens praecedebat, atque singulis miliaribus arenam sibi dari iubebat, ad cuius odorem regionis situm dicebat: quum autem in quadragesimo tantùm ab hac regione abessent miliario, assumpta arena non proculeos esse à regione quadam pronunciauit: quod tamen aliis credibilè non videbatur, sciebant enim se ab Aegypto ad quadringenta &octuaginta miliaria processisse, adeò vt se Augelae viciniores arbitrati sint. Tertio tamen die tria castra inuenerunt, quorum incolae exterorum aduentum admirantes, maximeque sibi metuentes, mox portas omnes occluserunt, neque mercatoribus extremum sitientibus aquam dare voluerunt. Illi tamen vi illata intrò tandem sese coniecerunt, atque vbi iam satis aquae sumpsissent, rursum itineri se commiserunt. ¶Alguechet. Egio est Libyae quoque deserti, in centesimo &vigesimo ab Aegypto miliario po sita. Tria hic castra, rura frequentissima, dactylis copiosissima. Incolae subnigri, viliores, atque auarissimi, ditissimi tamen: sunt enim medij inter Aegyptum &Gaogam siti. Principem habent proprium, &tamen Arabibus vicinis tributum persoluunt. J Ioannis Leonis Africani descriptionum Africae, rerumque in ea memorabilium,