Latin
LIBER SEPTIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 247-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS. ¶Nigritarum regionis in suas partes diuisio. Etustissimi rerum Africanarum scriptores, quales fuerunt Bicri atque Meshudi, nihil in Nigritarum regione praeter Gueget atque Cano nouerunt: nam antea adhuc incognita erant reliqua omnia loca. Hegirae autem Anno trecentesimo octuagesimo, opera cuiusdam Mahumentani, qui ad Barbariam venerat, reliqua huius regionis pars inuenta est, cum maxima incolarum copia, qui beluinam prorsus ducunt vi tam, nullum neque Regem, neque Principem, nullamque adeò Remp.