Latin
LIBER SEPTIMVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 252
Unproofread scanNot analysed yet
Ago oppidum amplissimum nullis quoque cingitur muris: distat à Tumbuto Meridiem versus quadringentis ferè passuum milibus, inclinaturque ferè ad Euroaustrum, Vilissimas habet domos, praeter eas quas Rex cum suis nobilibus occupat. Mercatores hic ditissimi reperiuntur: magna quoque semper affluere solet Maurorum copia, qui hic pannum emunt è Barbaria atque Europa aduectum. Maxima in vrbe opulentissima reperitur frumenti atque car nium abundantia: vini verò, arborum, atque fru ctuum summa inopia. Non hic melones, citreolos, neque orizam desiderabis: frequentissimi hic quoque putei, è quibus aqua hauritur dulcissima. Est &hîc locus quidam ad quem mancipia venalia adducuntur, idque iis praesertim diebus, quibus mercatores conuenire solent: quindecim an norum iuuenis sex aureis vendi solet, tantidem etiam &pueri emuntur. Habet Rex quoddam ab aliis semotum palatium, in quo maximam alit foeminarum atque mancipiorum copiam, quę &à quibusdam seruantur Eunuchis: &quò om nia sint tutiora, equitum atque peditum satis bonam alit custodiam. Inter portam priorem atque interiorem palacij partem, locus est muris cinctus in quo Rex omnium lites diffinire solet: &quanuis ipse diligentissimus omnia propemodu perficiat quę ad hanc rem pertinere videntur, habet tamen &suos conciliarios, aliosque quos habet à secretis, à thesauris, à negociis atque rationibus. Non dictu facilè quantum hic mercium quotidie adferatur, quamque preciosa atque sumptuosa sint omnia. Equi in Europa decem aureis empti, hic quadraginta, interdum etiam &quinquaginta emuneniuntur aureis.