Latin
253.1 to 253.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 253.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus est tam vilis Europae pan nus, cuius vina quatuor non hîc ematur aureis, qui verò aliquantulum subtilior est, quindecim: Venetus autem pannus, ostrinus, aut e Turcia ad uectus, triginta ferè apud illos emitur aureis: ensis hic tribus aut quatuor valet coronatis, quod &de calcaribus, frenis, aliisque omnibus rebus, item &de aromatibus dici possent: omnium denique carissimum sal est. Reliqua huius regni pars nihil aliud quàm paros atque vicos continet: haec ab Agricolis &pastoribus occupatur, qui hyeme pellibus quibusdam membra tegunt, aestatis verò tempore adeò nudi incedunt, vt minimo tantùm panniculo pudenda tegant: gestant &interdum ad pedis plantam soleas quasdam ex cameli corio consutas. Ignari sunt atque rudes, neque vix in centesimo miliario quenquam reperias, qui lite ras nouit. Maximis indies grauantur exactionibus, ita vt vix tantum his relinquatur, quo sibi victum parent. q Guber regnum. istat à Gago, Orientem versus, trecentis ferè miliaribus, estque inter duas has regiones desertum quoddam, quod maxima laborat aquae penuria, distat enim à Nigro circiter quadraginta miliaribus: cingitur hoc altissimis montibus, pagos cumplures habet, in quibus pastores atque bubulci quamplurimi. Maxima hic est pecudum atque armentorum copia: verùm multo humiliori statura, quàm aliis locis. Infiniti propemodum hic artifices atque telę textores reperiuntur: calcei hic inueniuntur, quales Ro maI iiij byGoogle mani priscis illis temporibus gestare solent: horum maxima pars ad Tumbutum atque Gagum confertur. Est &hic magna quoque oryzę, aliorumque quorundam leguminum copia, qualia nunquam in Italia vidisse memini. Verùm quibusdam locis apud Hispanos reperiri puto. Excrescente Nigro flumine sua inundatione agros omnes huius regionis tegit, quo tempore semen tantummodo in aquam proijciunt. Est in hac regione copiosissimus quidam pagus, qui sex ferè millia familiarum numerat, hic omnis generis mercatores inhabitant, fuitque quondam hic Regis cuiusdam aula, qui nostris temporibus ab Isenia Tumbuti Rege interfectus fuit, filioli captiui atque castrati inter Regios Eunuchos fuerunt constituti. Deinde rectores huc misit, qui ciues antea ditissimos frequentissimis vexarent exactionibus: incolarum aut bona pars ab Ischia captiua atque mancipiorum loco seruata fuit. S Agades ciuitas atque regnum.