Latin
LIBER OCTAVVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 270
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &pulcherrimis templis, aedibus, &studiosorum collegiis refertum est: quae vero ad Nilum constructae sunt domus, caeteras elegantia antecellunt, quòd per eas latissimus pa teat in flumen prospectus, nauesque se eò recipiant quae Nilo ad Alcairi stationem vehuntur hoc in suburbio sitam: in qua plerunque naues amplius mille, messis praesertim tempore, conspi cias. Huc publicani mercibus Alexandria &Da miata aduectis constituti, se recipiunt: quanquam exiguum pro iisdem soluatur, vectigali prius in maritimo telonio exsoluto: tamen quae ex Aegypto veniunt merces, integrum pendunt vectigal. ¶Carasa suburbium. Arasa suburbium ad oppiduli similitudinem exstructum à Muccatim monte lapidis iactu distat, à murata verò ciuitate circiter duobus passuum milibus, fereque bina domuum millia continet. Hodie potiori ex parte destructa est. Visuntur plurimae hominum sepul turae, quas elegantissimis altissimisque fornicibus exstructas, interiusque variis tum emblematis tum coloribus exornatas, plebs stolida ceu sanctorum monumenta colit, muris ac pauimento sumptuosis tapetibus obducto. Huc plurimi sin gulis Veneris diebus ex Alcairo, reliquisque suburbiis matutina hora relionis ergò conueniunt, multasque eleemosynas largiuntur. ¶Ciuitas vetus quae Mifrulbetich. Anc ciuitatum omnium in Aegypto Machumetanorum tempore conditarum, primam asserunt: quae ab Homar praefecto, secundo Pontifice ad Nili ripam exstructa, nul lis cincta moenibus suburbij formam exhibet, atque familiarum quinque milia conficit. Celebrem reddunt frequentia palatia, nobiliumque structurae, pręcipuè quę ad Nilum sunt expositae: deinde nobile Hamri templum munitissimum, admirandae tum amplitudinis, tum elegantiae Varij generis opificibus mediocriter instructa est. Hic celeberrimum visitur Nafissae (hanc Machumetani colunt) sepulchrum, quę Zenulhebidin filia Machumetem tertio affinitatis gradu contingebat. Hęc familiam suam Pontificatu destitutam percipiens, Cufa Arabię foelicis ciuitate excessit, atque in hac ciuitate moram traxit, cui partim quod ad Machumetem referret originem, partim quòd moribus esset inculpatis, post mortem po pulus diuinos honores exhibuit: Quamobrem rerum potientib. apud Aegyptios hęreticis Pontificibus, qui cognatione nanc mulierem pertin gebant, coeptum est Nafissae fabricari pulcherrimum sepulchrum, quod etiamnum lampadibus argenteis, tapetibus sericeis, rebusque id genus pre ciosis adornatum visitur. Tanta vero est huius Nafisse celebritas, vt nullus Machumetanus maritimo vel terrestri itinere Alcairum venturus huic sepulchro diuinos cultus non exhibeat, libationemque offerat, quemadmodum &circumuicini omnes accolae: adeò vt eleemosynas centum Sarassiorum millia supputare asserant, quae tum in pauperum vsus Machumeticę familiae, tum in sa cerdotes sepulchri curam gerentes distribuuntur: qui ementitis fictisque miraculis indies sim plicium animos ad maiorem cultum, &liberaliorem in eorum commodum largitionem, accendunt. Deuicta à Selymo Turcarum imperatore Alcairo, lanizari quos vocant, hoc sepulchrum depraedati, aureorum Saraffiorum quingenta millia signatae pecuniae reppererunt, absque lampadibus argenteis, cathenis, &tapetibus: tametsi Selymus magnam illis partem abstulerit.