Latin
LIBER OCTAVVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 271
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Machumetanarum vitę sanctimonia illustrium vitas conscripsere, raram huius Nafissae mentionem facientes, dicunt ex Heli familia nobili loco ortam, vitae honestate &castimonia illustrem exti tisse: verùm simplex popellus, &qui execrandi illius sepulchri curam gerunt, tot miracula com menti sunt. In hoc suburbio iuxta Nilum telonium visitur mercium quę ex prouincia Sahidica conuehuntur. Extra muratam ciuitatem magnifica Sultanorum sepulchra ingentibus fornicibus exstructa spectantur. Nostra verò memoria Sultanus quidam deambulacrum inter duos muros excelsos à ciuitatis porta adusque sepulchri locum construi iussit: inque muri vtriusque terminis, geminas immensae proceritatis speculas, in mercatorum gratiam qui ex portu montis Synai eò conueniunt. Hinc sesqui plus minus mi liario distat Amalthrię solum, in quo vnicę arbo ris dibzy G Google ris balsamum ferentis hortus (in vniuerso siquidem orbe praeter hanc solam nulla alia eius arbo ris planta existit) quę in medio lati fontis insita, humilem truncum gerit, foliis vitem referens sed breuioribus: quam protinus exarituram ferunt, si fontis aquam diminui contingeret. Hortus perpetuo muro septus, nemini aditum prębet, absque praefecti licentia. Eregione ciuitatis veteris in medio Nili Michias hoc est mensurę videtur insula, ex qua pro ratione inundationis Nili, eius anni prouentum per totam Aegyptum certissima ratione à priscis, Aegyptiis adinuenta colligunt. Insula vtcunque nabitata, mille circiter &quingentas domus continet: ad cuius finem, pulcher rimi operis Palatium à Sultano quodam nostra memoria aedificatum cernitur, vnà cum templo spacioso atque ob Nili irrigationem cùm primis amoeno. Alteram insulę partem domus ab aliis