Latin
28.5 to 28.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 28.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tum Arabes, cùm viderent nihil spei su peresse, quae actorum laborum pensationem aliquam polliceri videretur (currus enim à latronum atque praedonum insultu securos seruarant) Iudaeum quendam, qui in nostro erat numero (hic magnam propter niues dactylorum copiam amiserat) captiuum in eorum tentoria abducunt, eo animo, vt tam diu detineretur, quoad pro omnibus satisfecisset. Mihi verò equum ademerunt, ac ventis atque fortunae commendarunt. Inde mulo quodam vectus, tertio die Fessam appuli, quo iam triste nuncium allatum inueni de amissis inter niues mercibus atque mercatoribus. Quin &me quoque cum caeteris oppressum opinati fuerant, verùm aliter fati visum est benignitati. Nunc finita rerum mearum prolixa enumeratione, ad id redeamus vnde digressi sumus. Vitra Atlantem reperiuntur quaedam loca calida simul atque arida, quę paucis admodum, iisdemque ex Atlante manantibus fluuiis irrigantur, quorum nonnulli ad Libyae deserta deriuantes, in arena disperguntur, quidam lacum tandem efficiunt. Neque multos hic reperias frugibus serendis aptos agros, &si dactylorum maximam habeant copiam. Inue niuntur &hîc aliae quaedam arbores fructiferae verùm adeò rarae, vt nihil ferè inde detrahere liceat. Habes &in iis Numidiae locis quae Libyae confinia sunt, asperos quosdam arboribusque nudos montes, ad cujus radices spinosae quaedam atque infrugiferae proueniunt arbusculae. Nullos inter hos montes riuos aut fontes inuenias, nullamque prorsus aquam, nisi puteis quibusdam illius regionis incolis fere incognitis. Habet &Numidia infinitam scorpionum atque serpentum copiam, quorum morsibus venenosis multi quotannis interfecti inueniuntur. Est &Libya regio deserta planè, arida atque arenosa, quae nec fontes, nec riuos, nec vllam habet aquam, praeter eam quae salsa vt plurimum rarioribus quibusdam con tinetur puteis. Adde quòd sex interdum aut septem dierum itinere ne gutta quidem aquae inueniatur, nisi à mercatorib. vtribus camelis impositis fuerit illis aduecta. quod iis praesertim locis euenit, quà è regno Fessę Tombutum, item quâ à Telensino Agadim itur.