Latin
28.9
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 28.9
Unproofread scanNot analysed yet
Est &periculosa satis profectio, quae à recentioribus per Libyae deserta Fessa Chairam iter facientibus, nuper est inuenta, nisi quòd maximus illic reperiatur lacus, cuius accolae sunt Sinitae &Gorranitae. Ea autem via quae è Fessa Tombutum ducit, quosdam habet puteos aut camelorum pellibus aut ossibus circunseptos. Neque paruo mercatorum vitae periculo illac aestate transitur: tum enim sae pissime euenire aiunt, vt Austro incrudescente, putei omnes arena suffocentur.