Latin
DESCRIPTIONIS AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 284
Unproofread scanNot analysed yet
Est quoque deserto confinis, quo ad Suachin Rubri maris portum itur, &in limitibus Aethiopiae sita: in qua tempore aestiuo immenso Solis aestu torrent incolae, fusci potissimum coloris, Nubiis hominib. &Aethiopibus commixti. Plurimas hic spectare liceat priscorum Aegyptiorum structuras, altissimas item turres, quas patrio nomine Barba vocitant. Viterius nulla nec ciuitas, nec memoratu digna reperitur habitatio, praeter exiguos aliquot hominum fuscorum viros, quorum idioma Arabico, Aegyptio, ac Aethiopico permixtum est. Hi Bugis gentibus subditi, in campis aetatem degunt more Arabum, Sultam iugo liberi, apud quos eius finitur dominium. Hae sunt praecipuae vrbes ad magnum Nili alueum sitae, quarum nonnullas vidi, nonnullas ingressus sum, reliquas pręterij: de quibus mihi semper ab incolis, &à nan tis qui me Alcairo adusque Asuan conuexêre, facta exstitit certa narratio, quibuscum Chanam renersus, per desertum ad mare Rubrum perueni, quod ad lambul &Ziddem Arabiae defertae portus traieci, de quibus cùm ad Asiam spectent, ne extra Africam nostram digrediar, loqui supersedeo: si Numine tamen aspirante vita mihi largior obtigerit, Asiae regiones à me perlustratas descri pturus sum, velut Arabiam Desertam, Foelicem, ac Petream, Aegyptum Asiaticam, Babyloniam, Persiae, Armeniae, ac Tartariae partem, quas in aetate iuuenili, &vidi &percurri. Tum vltimam quoque meam à Fessa Constantinopolim profectionem, hinc in Aegyptum, atque inde in Italiam, in qua plurimas conspexi Insulas: quas omnes meas pe regrinationes ab Europa fauente Domino in patriam reuersus particulariter describam: operis initio praestantiores Europae &Asiae à me lustra tas regiones collocans, quas Africa haec mea subsequetur, vt studiosos qui rerum cognitione oblectantur, meis peregrinationibus adiuuem. 3 Ioannis Leonis Africani descriptionum Africae, rerumque in ea memorabilium,