Latin
LIBER NONVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 284-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER NONVS. &In quo de praecipuis Africae fluminibus, animalibus, ac fruticibus agitur. ¶Tensist flumen. Ensist fluuius, vt à Barbaria occidua Africę Regione sumamus exor dium, ex Atlantis montibus qua Ha nimmeę ciuitati sunt proximę, hoc est in Marocci territorio versus Orientem exoritur, &in Septentrionem per planicies diffusus in Azasi Duccalae Regionis vico plurimis fluminibus auctior se in Oceanum eftundit. In hunc Sifelmel &Niffis magna flumina confluunt, quorum alterum è Hanteta Marocci colle scaturit: alterum Atlante prope Maroceum exortum, per planiciem circum Maroccum fertur. Tensist autem licet profundum sit flumen, plerisque tamen in locis vado transmeari potest, quanuis aqua stapedes superet: at qui pedes est, nudus oportet traijciat. Iuxta Maroccum pons cernitur à Rege Maniore constructus, &quindecim fornicibus distinctus: qui inter elegantiora totius Africae aedificia recensetur. Tres porro arcus ab Abu Dubus vltimo Marocci Rege ac Pon tifice, quò transitum Iacobo primo Marinae stirpis Regi impediret, disrupti sunt: cuius tamen co natus inanes fuisse temporum successus ostendit. ¶Teseuhin.