Latin
29
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 29
Unproofread scanNot analysed yet
Mercatores vero cùm nec puteos ipsos, nec indicium aliquod pu teorum reperire queant, extrema intereant siti oportet: horumque corpora postea hic atque illic Sole ac aestu tosta offenduntur. Vnum hac in re idque inauditum prorsus illis remedium: cùm enim tam ingenti discruciantur siti, vnum è camelis mactant, è cuius intestinis aquam premunt, hanc potant, hanc circunferunt, donec aut puteum quendam inueniunt, aut certè nimia siti animam exspirent. In eo deserto quod Azaoad illis nuncupatur, duo adhuc extant monumenta marmore nescio quo exstructa, estque epitaphium marmori insculptum, quod alterum ditissimum fuisse mercatore, alterum verò mercium vectorem significat. Ditissimum autem ab alio aquae ciathum decem millibus ducatorum emisse, nec tamen potuisse aquam neque huic, neque illi sufficere, quin vtrunque sitis ingens suffocauerit. Continet &iam dictum desertu multa omnium generum animalia, de quibus in quarta huius libri parte, vbi de Libya, deque Africae animalibus co piosior fiet enumeratio, sumus dicturi. Plura scri pturus eram de iis rebus quae nobis obuenerunt, cùm per Libyae deserta Gualatam nobis iter erat. Interdum enim nobis impensè sitientibus, ne gutta quidem aquę reperiri poterat, partim quoniam dux noster iam à recta aberrarat via, partim qua hostes puteorum aquaeductus atque venas obstru xerant. Adeò vt paululum illud quod inueneramus aquę, parcè admodum seruandum fuit, quęque vix ad quintum sufficere potuisset diem, totis decem diebus sufficere necessum erat.