Latin
DE ANIMALIBVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 294
Unproofread scanNot analysed yet
At qui montes frigidos incolunt leones, minus habent atrocitatis &ferociae: contrà quanto plus aestui participant, tanto sunt rabidiores &audaciores, velut in Temesnę &Fessae Regnorum confiniis, Angad deserto iuxta Telensinum, quique inter Hipponam &Tunetum degunt, quos inter celebriores, ac truculentiores totius Africae Leones referunt. Vere dum in venerem propensi sunt, cruentam inter se exercent pugnam, octo aut duodecim vnà leęnam insequentes. Ex multis intellexi tum viris tum mulieribus, si foe mina in leonem incidat, eique verenda monstret, magno clamore edito demissis oculis discedere. Credat qui volet. quicquid leo tamen prendit etiam si camelus foret, rostro aufert. Parum abfuit quin binis vicibus à leonibus deuoratus fuerim, Dei tamen bonitate ambabus euasi. ¶Leopardus. Egunt in syluis Barbarię, neque homini cùm robusti sint &crudeles, nocent, nisi (quod rarò contingit) in angusto calle obuij, illi aut cedere non possint, aut redarguantur, fastidioque afficiantur: in quem irruentes vnguibus vultum comprehendunt, tantumque carnis auferunt, quantum prendunt, &plerunque cerebrum homini perfringunt. Gregem inuadere non solent, canibus alioqui infestissimi quos occidunt ac deuorant. Monticolae Constantinae regionis equestrem venationem aduersus illos instruunt exitus viarum occludentes. Leopardus autem hac illac fugiens dum via equitibus obsessa se nequaquam euasurum perspicit, in crebros fle xus gyros confodiendum se praebet. At si leopar dum effugere contingat, qui incautius eam partem obseruauit, conuiuium caeteris venatoribus recepta consuetudine praeparare tenetur. ¶Dabub. Abub Arabica appellatione Africanis lesef dicitur: Animal &magnitudine, &forma lupum refert, pedes &crura homini similis. Reliquo bestiarum generi non est noxius, sed humana corpora sepulchris euellit ac deuorat, abiectum alioqui ac simplex animal. Venatores antrum in quo degit edocti, tympanum cantantes pulsant, cuius narmonia technas non animaduertens demulsus, solido fune crura constrictus extrahitur ac interficitur. ¶Felis excrementum emittens. Vnt hi feles natura syluatici, atque in Aethio piae syluis reperiuntur. Mercatores catulos saltem comparant, quos lacte, furfure &car ne nutrientes in caueis alunt. Excrementum verò bis vel ter singulis diebus excipiunt, quod quidem animalculi sudor est: nam virgula crebris ictibus percussum frequenter per caueam agita tur donec erumpat sudor, quem sub coxis, brachiis, collo &cauda excipiunt: quod quidem excrementum vulgo zibettum dicitur.