Latin
DE ANIMALIBVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 295
Unproofread scanNot analysed yet
¶Simia. CImiarum variae sunt species, quarum quae caudam gerunt, Monae dicuntur: aliae verò Babuini. Reperiuntur in Mauritaniae syluis, Bugiae &Constantinae montibus. Humanam faciem non pedibus modò &manibus, sed vultu etiam referunt, admirando ingenio astutiaque à natura dotatę. Herbis &grano mitriuntur, &spi cas pasturae magno comitatu incedunt, quarum vna ad limites campi excubans, si percepto agricola clamorem ediderit, reliquę in fugam maximis saltubus in proximis arboribus insilientes, aguntur. Foeminę catulos humeris gestant, cum quibus pariter ex arbore in aliam desiliunt. Quę ex iis edoctae sunt, res patrat incredibiles, verùm iracundae sunt &crudeles, tametsi facile placentur. ¶Cuniculus. Vniculorum syluestrium maxima est in Mauritania &Gumerę montibus abundantia, qui licet syluestres habeantur, mea tamen sententia domesticorum speciem retinent: quod caro indicat, quae neque sapore, neque colore differt à domesticis.