Latin
DE PISCIBVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PISCIBVS. ¶Ambara piscis. Mbara piscis prodigiosae formae &magnitudinis, videri non potest, nisi cùm emoritur è mari in littus eiectus: quorum sunt qui cubitos viginti quinque in longitudinem expleant. Capitis duritie saxum refert. Qui Oceani ripam inhabitant, hunc piscem Am bram quam vocant effundere aiunt: caeterum an sperma vel excrementum sit, inter se dissident. Vtvt sese res habeat, piscis portentosa sui magni tudine Balaenae appellationem meretur. ¶Hippopotamus. Iger ac Nilus flumina hisce beluis refer ta sunt. Quae forma equum, magnitudine asinum, depiles tamen repręsentant. In aquis perinde ac in terra degit, nocturno saltem tempore in terram enatans. Cymbis insidiatur quę mercib. onustę secundo Nigro feruntur, quas dorsi frequentib. gyris agitatas demergit. Bos marius. Vrissima pelle circundatur Bos marinus, terresti omnino similis: cęterum statura inferior, vitulum semestrem refert. Reperitur in vtroque flumine Nilo ac Nigro, &à piscatoribus captus diu extra aquam viuus perma net. Vidi in Alcairo catena publicè collo deductum, quem ad Asnam Nili ciuitatem quadringentis passuum milibus ab Alcairo dissitam captum asserebant. ¶Tartaruca testudo. Oterat referri inter animalia terrestria, quòd in desertis vitam degat. Plurimę in desertis Libyae reperiuntur, quae ad magnitudinem dolij accedant. Tradit Bicris geogra phus in descriptionum Regionum &itinerum Africę, hominem itineris tedio defatigatum, sub veedibzy G Google vesperam eminens in deserto saxum, ne à venenosis animalibus infestaretur conscendisse, qui ad lucem grauiter dormiens, tribus ferè passuum milibus à quo reclinauerat loco traductus, intel lexit quod subiisset saxum testudinem fuisse, quae interdiu firma, noctu rependo pabularetur, verum adeo lentè, vt vix praecipi posset.